De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 609

„Sicut scriptum est in libro prophetarum (Am 5, 25): Numquid victimas et hostias obtulistis mihi? . . .“ — Mt 12, 39 sq Christus ait: „Signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae (Ion 2, 1) . . .“ — Mt 2, 6: „Scriptum est per prophetam (Mich 5, 2): Et tu Bethlehem, terra Iuda. . . .“ — Act 13, 40 sq: „Dictum est in prophetis (Hab 1, 5): Videte, contemptores, et admiramini. . . .“ — Hebr 12, 26: Deus „repromittit dicens (Agg 2, 7): Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et caelum.“ — Mt 26, 31 Iesus ait: „Scriptum est enim (Zach 13, 7): Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.“ — Mt 11, 10 Iesus ait de Ioanne: „Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce, ego mitto angelum meum. . . .“ (Mal 3, 1). Alii libri non citantur.

Ex his speciminibus, fortuito fere collectis, manifestum evadit, quomodo ex Novo Testamento ostendi possit, quinam sint illi Scripturae libri, quorum inspiratio praedicatur. Eiusmodi allegationes trecentae fere leguntur, quae non omnes aeque explicitae sunt. „Allusiones“ autem vel „reminiscentiae“ a quibusdam ultra tria milia numerantur; sed hoc multum pendet e subiectiva aestimatione. Est autem evidens hac via non posse omnium librorum Veteris Testamenti, ne protocanonicorum quidem, inspirationem demonstrari. Nulla fit mentio librorum Ruth, Esdrae, Nehemiae, Esther, Cantici, Abdiae, Nahum, Sophoniae; nulla ex iis verba referuntur. Neque Ezechiel umquam explicite allegatur; allusiones quidem non desunt, sed hae sunt pauciores, quam quae fiunt ad librum Sapientiae, quem Protestantes non habent canonicum. Ecclesiastes neque allegatur, neque ulla certa ad eum allusio habetur. Ergo falsum est Scripturam hoc sensu esse sufficiens sui ipsius criterium, quod in Novo Testamento testetur immediate inspirationem omnium et singulorum librorum Veteris Testamenti. Testimonium Novi Testamenti neque completum est neque exclusivum, sed solum positivum, quatenus datis occasionibus aut aliquis liber nominatur aut aliquid ex eo citatur. Ex psalmis 150 non occurrunt in Novo Testamento nisi 46. Potest quidem alia via demonstrari etiam libros, qui non citantur in Novo Testamento, fuisse iam tum in canone iudaico, et consequenter ad hos libros ea pertinere, quae in Novo Testamento de inspiratione τῆς γραφῆς docentur; sed haec alia via requirit documenta non biblica, et sic non quadrat in theoriam protestanticam de sufficientia Scripturae solius.

600. Itaque altero modo possumus ostendere, qui libri temporibus Christi et apostolorum pertinuerint ad illam Scripturam, quam θεόπνευστον esse Christus et apostoli docent; nam ex veteribus scriptoribus iudaeis et christianis discimus, qui libri fuerint in canone Veteris Testamenti. Flavius Iosephus testatur duos et viginti libros fuisse in canone Iudaeorum, scilicet quinque Moysis, quattuor, qui continebant hymnos et praecepta vitae, tredecim prophetico-historicos. Qui sint hi libri historici a prophetis conscripti, ex Iosephi Antiqui-