De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 610

tatibus colligitur, sed quomodo eos computaverit, disputatur inter doctos (supra n. 21). Ex christianis scriptoribus primus Melito Sardicensis (medio saeculo II) canonem palaestinensem exhibet, quem, si comparamus cum canone exhibito ab Origene, Athanasio, aliis, cum sufficienti certitudine colligere licet, qui fuerint libri canonici temporibus Christi et apostolorum . Attamen non est putandum hanc probationem esse valde facilem neque ullis difficultatibus obnoxiam. In errorem inducuntur multi, non satis in hac re versati, quia habentes prae manibus recentes editiones librorum sacrorum, sub uno titulo comprehensorum et in unum vel plures tomos compactorum, eandem horum librorum condicionem externam ad antiqua tempora transferunt, et imaginantur posse sine magno negotio inveniri, quae scripta praeteritis saeculis in sacro codice fuerint. At aliter res se habet. Temporibus enim Christi singuli libri paulo maiores vel plures libri minores in singula volumina referebantur et ab omnibus aliis libris, sive sacris sive profanis, separatim exsistebant. Unde non ex eorum in unum codicem collectione conici potest, num sint libri unius eiusdemque collectionis, sed aliunde hoc diiudicandum est. Haec est una ex rationibus, non solum cur ordo librorum sacrorum toties permutetur, sed etiam cur olim multo facilius quam posterioribus saeculis dubitatio oriri potuerit, utrum hi vel illi libri ad canonem pertinerent necne, et utrum quaedam „fragmenta“ ideo addita essent voluminibus, quia ut sacra habebantur, an solum ad explendum vacuum voluminis. Tot libri et dissertationes de canone scribenda non fuissent, si statim ab initio ecclesia loco separatorum voluminum habuisset „codicem“ biblicum . Itaque haec via ac ratio cum certitudine cognoscendi, qui sint omnes et singuli libri a Christo et apostolis approbati, paucis fortasse hominibus doctis est possibilis, at plurimis hominibus plane inaccessa. Plerique, etiamsi iis diligenter ex catalogis, testimoniis, citationibus sanctorum Patrum et aliorum scriptorum quaestio exponeretur, argumentum non caperent. Ergo testimonium Novi Testamenti non est sufficiens et universale criterium inspirationis omnium librorum canonicorum Veteris Testamenti.

Cf. supra n. 21 94.

Theod. Zahn de sua historia canonis NT ait: „Hätte es zur Zeit des Irenäus Codices gegeben, welche, wie die ältesten uns erhaltenen griechischen Bibelhandschriften, in einem einzigen Band die Gesamtheit der biblischen oder auch nur der neutestamentlichen Schriften umfassten, und wäre ein solcher Codex aus der Zeit des Irenäus oder gar mehrere solche aus verschiedenen Teilen der Kirche att uns gekommen, so würde das erste Buch dieses Werkes sehr kurz gefasst werden dürfen; denn durch die Aufnahme oder den Auschluss der einen oder andern der in Betracht kommenden Schriften wäre unzweideutiger als durch alle Anführungen, Bezeichnungen, Besprechungen der fraglichen Stücke unseres NTs ausgedrückt, was die damalige Kirche zum NT rechnete.“ Studet ostendere transitum a voluminibus ad codices saeculo tertio paulatim factum esse (Geschichte des neutestamentlichen Kanons I, Erlangen 1889, 60 sqq). Cf. Cornely, Introd. I 29 sqq.