De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 611

601. Si iam de Novi Testamenti libris agitur, res multo magis est evidens, ut iam vidimus . Testimonium Petri (2 Petr 3, 15 sq) restringitur ad epistulas quasdam Pauli. Quae et quot sint hae epistulae, non dicitur. Protestantes hanc Petri epistulam censent esse spuriam. Verba vero Pauli ad Timotheum (1 Tim 5, 18): „Dignus est operarius mercede sua“ probabiliter referuntur ad evangelium Lucae, at omnino certum id non est. Auctor Apocalypsis dicit se ex mandato Dei ut prophetam scripsisse. Haec sunt omnia: his autem inspiratio omnium librorum canonicorum Novi Testamenti non probatur. Verba Pauli: „Omnis Scriptura divinitus inspirata“ (2 Tim 3, 16) vult Chemnicius etiam de Novo Testamento dicta esse . Sed debet ipse concedere scripta Ioannis tunc nondum exstitisse; et praeterea apostolus loquitur de sacris litteris, quas Timotheus ab infantia noverit, i. e. de Vetere Testamento. Ergo illi, qui nolunt admittere auctoritatem magisterii ecclesiastici, non possunt probare inspirationem omnium librorum Veteris et Novi Testamenti, quos sacros et canonicos habent, sed aut confugiunt superstitiose ad revelationem internam singulis factam vel faciendam, aut irrationabiliter fundamentum fidei ponunt in experientia vel auctoritate fallibili humana. Plerique vero inspirationis dogma omnino respunt. Verbum Augustini: „Ego vero evangelio non crederem, nisi me catholicae ecclesiae commoveret auctoritas“ , etiam nostra aetate valet: ex iis, quos non movet ecclesiae auctoritas, plures in dies neque evangelio neque aliis libris inspiratis credunt, sed eos suae rationis auctoritati et iudicio subiciunt ut scripta pure humana.

ART. IV.

SITNE APOSTOLATUS CRITERIUM INSPIRATIONIS.

602. Uno modo, omnibus Catholicis fatentibus, apostolatus sine dubio est criterium inspirationis. Inspiratio enim librorum canonicorum est dogma fidei catholicae. Atqui non potest quidquam ad fidem catholicam pertinere, quod non est ab apostolis traditum. Ergo non potest ullius libri, qui ab apostolis ecclesiae non est traditus, inspiratio omnibus credenda proponi. Consequenter nullus liber, qui post ultimi apostoli mortem editus est, potest eo sensu esse inspiratus, quo libri canonici, ut sit obiectum et regula fidei catholicae. Est igitur apostolatus criterium negativum ratione temporis, quo liber inspiratus non potest esse ortus. Quod valet de libro, valet de partibus eius, valet de eius retractatione seu redactione, ut aiunt. Nulla additio, nulla redactio post aetatem apostolorum facta potest esse inspirata pro publico ecclesiae usu. De hac re iam quaedam diximus . Amplior autem demonstratio illius thesis de revelatione publica in apostolis

Supra n. 388.

Supra n. 222.

Supra n. 123.

Supra n. 584 586.