De inspiratione sacrae scripturae
p. 612
completa neque ullo novo incremento post illos complenda pertinet ad tractatum de ecclesia vel de traditione . Sicut verae ecclesiae est quasi per manus tradere, quae ab apostolis accepit, ut ait Conc. Trid. (sess. 4), ita secundum Irenaeum (3, 12, 12) haeretici „putaverunt semetipsos plus invenisse quam apostoli“.
603. Sed alia quaestio est, num apostolatus sit etiam criterium positivum inspirationis sacrorum librorum, seu num, quidquid ab apostolo scriptum est, censendum sit inspiratum ob hoc ipsum, quod auctor fuerit apostolus: Hic liber est ab apostolo scriptus; ergo est inspiratus. Hoc argumento Protestantes a saeculo XVI usque ad nostra tempora saepe usi sunt . Rohnert e. g. haec statuit: Apostoli a Christo instructi erant Spiritu Sancto modo plane speciali, qui conveniebat eorum muneri. Quando igitur praedicabant, Deus per eos loquebatur, et eorum verbis ut fundamento innititur ecclesia. Non res tantum, sed etiam verba iis a Deo inspirabantur. Iam vero sive ore sive scriptis praedicabant, eadem erat doctrina, idem finis, eadem auctoritas. Ergo etiam eorum scripta inspirata sunt inspiratione verbali . Illi Protestantes, qui auctoritatem Scripturae in eo reponunt, quod sit documentum authenticum dictorum et factorum Christi , consequenter tempora apostolica statuunt criterium Scripturae, quia soli illi, qui cum Christo vixerunt, potuerunt esse primarii testes vitae et doctrinae eius.
Inde a saeculo XVIII etiam quidam theologi catholici incipiebant uti illo argumento: Liber ab apostolis scriptus est; ergo inspiratus; saeculo autem XIX ortae sunt inter theologos catholicos disputationes de vi huius argumenti, longe plurimis negantibus, paucis vero affirmantibus argumentum valere. Omnes tamen consentiunt traditionem catholicam esse criterium sufficiens et universale inspirationis, et ex iis, qui volunt apostolatum esse inspirationis criterium, plures addunt non esse criterium sufficiens et universale. Quia vis et sufficientia definitionum ecclesiasticarum de Scriptura Sacra ab omnibus agnoscitur, tota quaestio doctrinam catholicam intactam relinquit; quare non sola discussio, sed etiam utraque ex oppositis solutionibus libera est. Cum nihilominus discussio conferat ad inspirationis conceptum et huius dogmatis historiam elucidandam, iuvabit quaedam ex historia colligere, ut suam quisque sententiam facilius formare possit.
Libros Veteris Testamenti esse inspiratos Christus revelavit, et apostoli a Spiritu Sancto illuminati docent, ut vidimus . In Novo Testamento solus Ioannes diserte dicit se prophetice ex revelatione et mandato divino scripsisse; alii hagiographi de suis scriptis nihil
Cf. Franzelin, De trad. thes. 22 sq. Supra n. 223 225 229 263.
Die Inspiration der Heiligen Schrift, Leipzig 1889, 24 sq.
Supra n. 243 247 248 253. Supra n. 382 sqq 598.