De inspiratione sacrae scripturae
p. 613
tale dicunt, sed Petrus testatur Pauli epistulas pertinere ad Scripturas . Ergo de omnibus scriptis Veteris Testamenti et de quibusdam Novi Testamenti in ipsa Scriptura consignata est revelatio, qua Deus testatur ea esse divinitus inspirata. De plurimis autem scriptis Novi Testamenti Scriptura ipsa tacet, quod attinet eorum originem ex inspiratione divina.
604. Si quaerimus, quid Traditio doceat de rationibus, ob quas quidam libri credendi sint inspirati, veterrimus testis prodit Papias, apostolorum discipulus, cuius verba nonnulla Eusebius nobis conservavit. „Papiae libri quinque numero feruntur, quorum titulus est: Λογίων κυριακῶν ἐξεγήσεως , in quos libros Papias ait se collegisse, quae ab apostolis audierat . De evangelio Marci haec habet: „Et hoc presbyter ille [Ioannes] dixit: Marcus quidem, interpres Petri factus, quaecumque memoria tenebat, accurate scripsit, non utique ordine, quae a Christo vel dicta vel facta sunt; neque enim audierat Dominum neque eum secutus fuerat, sed postea, ut dixi, Petrum, qui ad utilitatem instructiones habebat, non quasi ordinem dominicorum sermonum faciens. Unde neque peccavit Marcus, scribens nonnulla, prout recordabatur; id enim unum spectabat, ne quid eorum, quae audierat, omitteret, neve in iis errorem committeret.“ Hic igitur Marci evangelium secundum materiam ad Petri praedicationem refertur, sed de evangelistae ad scribendum inspiratione nihil dicitur. Aliud Papiae dictum de evangelio Ioannis legitur in codice saeculi noni, ubi inter alia hic Prologus habetur: „Incipit argumentum secundum Iohannem. Evangelium Iohannis manifestatum et datum est ecclesiis ab Iohanne adhuc in corpore constituto, sicut Papias nomine Hierapolitanus, discipulus Iohannis carus, in exotericis, id est in extremis quinque libris, retulerit.“ Supposita genuinitate, Papias testatur evangelium Ioannis ab ipso apostolo ecclesiis traditum esse, utique ut Scripturam Sacram, quia ut Scriptura Sacra semper in ecclesia habebatur.
605. Secundus testis est Irenaeus, qui consentiens cum Papia dicit primum evangelium scriptum esse a Matthaeo lingua hebraica, „cum Petrus et Paulus Romae evangelizarent et fundarent ecclesiam. Post vero horum excessum Marcus, discipulus et interpres Petri, et ipse, quae a Petro annuntiata erant, per scripta nobis tradidit. Et Lucas autem, sectator Pauli, quod ab illo praedicabatur evangelium, in libro condidit. Postea et Ioannes, discipulus Domini, qui et supra pectus
Supra n. 388.
Eus., H. E. 3, 39; M 20, 295 sq. Supra n. 575.
Hanc Prologi partem ut genuinum Papiae dictum defendunt Theod. Zahn, Gesch. des NT Kanons I 898 sq. Belser, Einleitung in das NT, Freiburg 1901, 259 264 sq.; impugnat Corssen, in Texte u. Untersuchungen XV (1897) 114 sq.