De inspiratione sacrae scripturae
p. 48
Similiter verba prophetarum sunt verba Patris.
„Quomodo testabantur de eo Scripturae, nisi ab uno et eodem essent Patre, praeinstruentes homines et praeonuntiantes salutem, quae est ab eo... scilicet quod inseminatus est ubique in Scripturis eius Filius Dei... Quomodo autem Scripturae testificantur de eo, nisi ab uno et eodem Deo omnia semper per Verbum revelata et ostensa fuissent credentibus?“
Itaque Irenaeus manifeste docet Deum esse auctorem utriusque Testamenti, etiam in quantum hoc nomine significatur Sacra Scriptura, id quod inde quoque colligitur, quod non ipsam tantum Scripturam, sed versionem quoque LXX cum pluribus aliis Patribus censet esse inspiratam: „Scripturae vere divinae creditae sunt... quoniam per aspirationem Dei (κατ' ἐπιπνοιαν τοῦ δεοῦ) interpretatae sunt Scripturae.“ Quae quidem opinio recepta non est ab Ecclesia; at omnino oriri non potuisset, nisi fides inspirationis Scripturae in Ecclesia viguisset.
44. Cum Irenaeo conferri potest Hippolytus, qui eius discipulus, in Occidente vivens, ut magister suus graece scripsit et religionem catholicam decem libris „Refutationis contra omnes haereses“ propugnare studuit, quod opus „Philosophumena“ vocari solet .
Circa finem libri decimi ait Deum dedisse legem homini per viros sanctos, et quidem „propius a nostra aetate per ante dictum Moysen, virum pium et a Deo dilectum; lex definiebatur plena gravitate et iustitia.... Postea iusti viri exstiterunt, amici Dei. Hi prophetae vocati sunt, quia praemonstrant futura. Quibus non una aetate sermo factus est, sed per omnes generationes ante dictorum voces conspicuae aderant, non solum tum, quando praesentibus respondebant, sed etiam per omnes generationes futura praemonstrata sunt.“ .
Hi prophetae erant „δείπνευστοι et Dei et Verbi interpretes“ .
„Gratia enim Dei et donum desuper ex caelo divitias suas dignis praebet. Cuius participes erant beati prophetae, a Spiritu Sancto semper instructi.“ Neque tamen in suam utilitatem hoc donum acceperunt, sed ut hominibus essent quasi oculi ad videnda divina. „Nam quia beati prophetae oculi nobis fuerunt, ipsi per fidem Verbi mysteria praeviderunt, quae et aliis postmodum aetatibus ministrarunt, non solum praeterita loquentes, sed et praesentia atque futura nuntiantes.... Hi namque omnes Spiritu prophetico aptati et ab ipso Verbo honorati ad instar organorum habentes in se semper Verbum ut plectrum, quo moti ea, quae Deus volebat, prophetae annuntiabant. Non enim ex sua facultate loquebantur, ut impostores, neque, quae ipsi volebant, haec annuntiabant, sed prius per Verbum recte instruebantur, deinde per visiones
Adversus haeresses 4, 10, 1 et 11, 1; M 7, 1000 sq.
Ib. 3, 21, 2; M 7, 948.
Apud Migne 16 Origeni attribuitur. Ib. 3449 sq.
Πρὸς Ἔλληνας; Ed. Lagarde 72.
Comment. in Dan. 2, 3; Ed. Bonwetsch, Leipzig 1697, 118 sq.