De inspiratione sacrae scripturae
p. 619
neque tamen liber ab ulla ecclesia in canonem est receptus. Sed haec transmitto .
613. Inter discipulos apostolorum et apostolos ipsos haec est differentia, quod apostoli immediata revelatione divina totam doctrinam christianam didicerunt, et singuli in hac doctrina proponenda per assistentiam Spiritus Sancti infallibiles erant; eorum vero discipuli per se neutro privilegio fruebantur, sed ex coniunctione cum apostolis de eorum infallibilitate et auctoritate participabant. Unde si apostolus de rebus fidei et morum seu de rebus ad apostolicum suum munus pertinentibus docebat sive voce sive scripto, eius doctrina ratione muneris apostolici erat infallibilis et omnibus necessario admittenda. Nihilominus infallibiliter conscribere doctrinam revelatam non idem est atque conscribere librum inspiratum, ne tum quidem cum revelatio et publica et ipsi scriptori facta est. Nam revelatio veritatis, etiam totius veritatis christianae, non est inspiratio ad scribendum. Neque assistentia, qua cavetur omnis error in scribendo, inspiratio est. Ergo si apostolus doctrinam sibi revelatam cum sola assistentia Spiritus Sancti litteris consignasset, esset quidem liber authenticus, non vero esset liber inspiratus. Iam quaestio est, sitne omnis liber ab apostolo scriptus ideo inspiratus, quia ab apostolo scriptus; non est quaestio, sitne liber de doctrina christiana ab apostolo scriptus eiusdem infallibilitatis et auctoritatis respectu doctrinae propositae atque liber inspiratus: nam de fide est doctrinam apostolicam esse infallibiliter veram et omnibus credendam, contra vero communiter theologi negant cum munere apostolico charisma inspirationis ad scribendum fuisse necessario conexum. Itaque haec duo: auctoritas libri et inspiratio libri non sunt confundenda. Iam sicut omnes sancti Patres hoc principium statuerunt: Quidquid apostoli docuerunt, ob ipsam apostolicam originem est infallibilis et ineluctabilis auctoritatis, ita nullus sanctorum Patrum hoc principium enuntiavit: Quidquid apostoli scripserunt, vi muneris apostolici ex inspiratione scripserunt.
614. Quia tamen nonnulli ex quibusdam verbis Hieronymi et Augustini deducere conantur illud principium: apostolatum esse criterium inspirationis, videamus, quid hi duo auctores dicant. S. Hieronymus pugnat contra eos, qui epistulam ad Philemonem reiciunt, cum eius materia non sit digna inspiratione. „Qui nolunt inter epistulas Pauli eam recipere, quae ad Philemonem scribitur, aiunt non semper apostolum nec omnia Christo in se loquente dixisse, quia nec humana imbecillitas unum tenorem Sancti Spiritus ferre potuisset nec huius corpusculi necessitates sub praesentia Domini semper complerentur, velut disponere prandium, cibum capere ... ut affirment fuisse ali-
Cf. Cornely, Introd. I 227 sqq.