De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 620

quod tempus, in quo Paulus dicere non auderet: „Vivo iam non ego, vivit vero in me Christus“ (Gal 2, 20). . . Hoc autem non solum apostolis, sed prophetis quoque similiter accidisse; unde saepius scriptum feratur: „Factum est verbum Domini ad Ezechiel“ (Ez 1, 3), sive ad quemlibet alium prophetarum, quia post expletum vaticinium, rursum in semet revertens, homo communis fieret e propheta. . . His et ceteris eiusmodi volunt aut epistulam non esse Pauli, quae ad Philemonem scribitur, aut etiam, si Pauli sit, nihil habere, quod aedificare possit, et a plerisque veteribus repudiatam, dum commendandi tantum scribatur officio, non docendi.“ Quid respondent defensores epistulae? Epistula tradita est ut Pauli; ergo eius est; vestrae vero obiectiones nihil valent. „At e contrario qui germanae auctoritatis eam esse defendunt, dicunt numquam in toto orbe a cunctis ecclesiis fuisse receptam, nisi Pauli apostoli crederetur.“ Nam nisi Pauli apostoli esset, cuius se esse ipsa testatur, esset alicuius deceptoris, a quo tota ecclesia esset decepta; hoc autem admitti nequit. Quod vero obiectionem illam attinet, epistulam non esse canonicam, cum familiaria tantum tractet, respondent defensores etiam in epistulis ad Timotheum et ad Galatas legi familiaria; „inveniri plurima et ad Romanos et ad ceteras ecclesias, maximeque ad Corinthios, remissius et cotidianno paene sermone dictata. . . . Quas et ipsas, quia aliquid tale habent, aut Pauli epistulas non putandas, aut si istae recipiuntur, recipiendam esse et ad Philemonem ex praeiudicio similium receptarum.“ Nota Hieronymum non argumentari, sicut quidam recentiores volunt: Epistula est a Paulo scripta, materia pertinet ad munus apostolicum; ergo est inspirata. Sed sic argumentatur: Ex traditione hanc epistulam ut canonicam Pauli epistulam accepimus, contra quam traditionem nihil valet argumentum ex parvitate materiae. Haec duo valde diversa sunt, ut patet.

Ad alteram autem obiectionem respondet Hieronymus corporalibus actionibus, cum non sint peccata, Spiritum Sanctum non fugari. Addit, cum ipse Deus et parva et magna efficiat, non esse Paulo indignum tam de parvis quam de magnis scribere. „Sed mihi videntur, dum epistulam simplicitatis arguunt, suam imperitiam prodere, non intellegentes, quid in singulis sermonibus virtutis ac sapientiae lateat.“

615. Ad illam obiectionem prophetas per intervalla a Spiritu Sancto fuisse inspiratos, nihil ab Hieronymo respondetur. S. Augustinus docet prophetas „alia sicut homines historica diligentia, alia sicut prophetas inspiratione divina scribere potuisse; atque haec ita fuisse distincta, ut illa tamquam ipsis, ista vero tamquam Deo per ipsos loquenti iudicarentur esse tribuenda, ac sic illa pertinerent ad ubertatem cogni-

Comm. in Ep. ad Philem. prolog.; M 26, 599 sqq.