De inspiratione sacrae scripturae
p. 621
tionis, haec ad religionis auctoritatem.“ S. Gregorius M. ait: „Aliquando prophetiae spiritus prophetis deest nec semper eorum mentibus praesto est, quatenus, cum hunc non habent, se hunc agnoscant ex dono habere, cum habent. . . . Sciendum quoque est, quod aliquando prophetae sancti, dum consuluntur, ex magno usu prophetandi quaedam ex suo spiritu proferunt, et se haec ex prophetiae spiritu dicere suspicantur; sed quia sancti sunt, per Spiritum Sanctum citius correcti, ab eo, quae vera sunt, audiunt, et semetipsos, quia falsa dixerint, reprehendunt.“ Ergo hi Patres in prophetis intermittentem inspirationem ad scribendum vel loquendum admittunt. Apostolis quidem sine dubio semper adfuit assistentia Spiritus Sancti, ne in doctrina Christi praedicanda quid falsi proferrent; sed eos semper fuisse sub positiva inspiratione charismatica, quotiescumque loquerentur vel scriberent, sancti Patres non docuerunt.
Contra „adversarium legis et prophetarum“ S. Augustinus scribit: „Sane de apocryphis iste posuit testimonia, quae sub nominibus apostolorum Andreae Ioannisque conscripta sunt. Quae si illorum essent, recepta essent ab ecclesia, quae ab illorum temporibus per episcoporum successiones certissimas usque ad nostra et deinceps tempora perseverat.“ Sine dubio, si Andreas vel Ioannes vel alius apostolus doctrinam sacram litteris consignassent, eorum opera recepta essent ab ecclesia ut documenta plane authentica, sive apostoli in iis scribendis inspirati fuissent, sive non fuissent. Si vero ut canonicos libros tradidissent, quemadmodum haeretici volebant, ecclesia eos ut canonicos libros recepisset. De quaestione, num apostoli in loquendo et scribendo semper positive inspirati fuerint, Augustinus ibi non loquitur, sed unice negat illa scripta, quae adversarius citaverat, valere ad argumentandum, cum ab ecclesia non sint recepta ut documenta apostolicae originis et doctrinae.
Ceterum facile concedi potest apostolos ad scribendam doctrinam sacram non accessisse nisi speciali instinctu Spiritus Sancti motos. Cum enim per se missi essent ad praedicandum, supponere licet eos alium modum docendi non elegisse sua sponte, sed ex instinctu divino. Haec est quaestio facti; sed eos non potuisse quidquam scribere nisi inspiratos, est assertio, quae ad quaestionem iuris pertinet. Sanctos autem Patres patronos huius assertionis fuisse, dictum quidem est saepius, probatum numquam, nisi forte unum quendam textum huc referre velis.
Alio enim loco Augustinus cum Hieronymo disputat de reprehensione Petri per Paulum facta secundum Gal 2, 14. Hieronymus putat totum, quod ibi narratur, factum esse per „dispensatoriam simula-
De civ. Dei 18, 38; M 41, 598.
In Ezech. 1, 1, hom. 1, n. 15 16; M 76, 792 sq.
Contra adversarium leg. et prophet. 20, 39; M 42, 626.