De inspiratione sacrae scripturae
p. 622
tionem“, qua inter Petrum et Paulum convenerit, ut Petrus inciperet specietenus iudaizare, et a Paulo simulate reprehensus consentiret Pauli verbis et sic iudaizantium errorem tolleret. Hanc expositionem reicit Augustinus, cum Paulus dixerit: „Quae autem scribo vobis', ecce coram Deo, quia non mentior“ (Gal 1, 20); ergo quae in capite secundo dicuntur, non simulate sed veraciter scripta sunt. Obicit sibi: „At enim satius est credere apostolum Paulum aliquid non vere scripsisse, quam apostolum Petrum non recte aliquid egisse.“ Respondet: „Hoc si ita est, dicamus, quod absit, satius esse credere mentiri evangelium, quam negatum esse a Petro Christum“ (Mt 26, 75). Alia obiectio: „Non est, inquis, credibile, hoc in Petro Paulum, quod ipse Paulus fecerat, arguisse.“ Respondet: „Non nunc inquiro, quid fecerit. Quid scripserit, quaero; hoc ad quaestionem, quam suscepi, maxime pertinet: ut veritas divinarum Scripturarum, ad nostram fidem aedificandam memoriae commendata non a quibuslibet, sed ab ipsis apostolis, ac per hoc in canonicum auctoritatis culmen recepta, ex omni parte verax atque indubitanda persistat.“ Hoc quoque loco Augustinus de absoluta auctoritate et veritate testimoniorum apostolicorum loquitur, non de quaestione, num apostoli vi muneris apostolici fuerint inspirati in scribendo. Haec auctoritas ex revelatione et assistentia Spiritus Sancti provenit, etiamsi forte non adesset positiva inspiratio ad loquendum vel scribendum. Revera adfuit etiam inspiratio ad componenda illa scripta, quae „in canonicum auctoritatis culmen“ recepta sunt. De facto fuerunt inspirati: sed numquid hoc factum a priori ex munere apostolico colligi possit, est alia quaestio. Si quis censet verba Augustini ita intellegenda esse, hoc est unicum testimonium, quod adhuc protulerunt; unde de communi Patrum doctrina sermo esse non potest. Multo minus illa quaestio unquam ab ullo ex sanctis Patribus formaliter posita et soluta est.
616. S. Philastrius dicit ab apostolis statutum esse, qui libri in ecclesia ut canonici sint legendi. Esse haereticos, qui neglectis Scripturis canonicis velint apocrypha tantum legere. „Et cum volunt solum illa apocrypha legere, studiose contraria Scripturis canonicis sentiunt atque paulatim dogmatizant, contra eas dantes sententias, contra legem et prophetas contraque dispositiones beatissimorum apostolorum consulta ponentes. . . . Propter quod statutum est ab apostolis et eorum successoribus non aliud legi debere in ecclesia catholica, nisi legem et prophetas et evangelia et actus apostolorum et Pauli tredecim epistulas et septem alias, Petri duas, Ioannis tres, Iudae unam et unam Iacobi.“ In sequenti capite addit epistulam ad Hebraeos et explicat, cur disputetur, num Pauli sit; antea autem (n. 60) iam dixerat de Apocalypsi.
Epist. 72, 5 7; M 33, 277 sq.
De haeresibus n. 88; M 12, 1199 sq.