De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 623

617. Unica norma, qua omnes veteres utebantur ad dignoscendos libros canonicos, erat traditio apostolica . Id nobis post alios, quos iam audivimus, Rufinus testatur: „Hic igitur Spiritus Sanctus est, qui in Vetere Testamento legem et prophetas, in Novo evangelia et apostolos inspiravit. Unde et apostolus dicit: ‚Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum‘ (2 Tim 3, 16). Et ideo, quae sunt Novi et Veteris Testamenti volumina, quae secundum maiorum traditionem per ipsum Spiritum Sanctum inspirata creduntur et ecclesiis tradita, competens videtur hoc in loco evidenti numero, sicut ex Patrum monumentis accepimus, designare.“ Enumeratis libris repetit: „Haec sunt, quae Patres intra canonem concluserunt. . . . Haec nobis a Patribus tradita sunt.“

618. Toto tempore medii aevi eodem modo doctores contenti erant illo principio: Hi libri nobis traditi sunt ut canonici; ergo canonici sunt . Rarius provocant ad revelationem de illis factam . In fine medii aevi Driedo e. g. haec scribit:

„Sciendum est, quod canonicas Scripturas dignoscimus per succedentium sibi invicem ecclesiarum et sanctorum Patrum testimonia. Sunt enim iuxta Irenaeum, quas apostoli a Christo, et ecclesiae primitivae ab apostolis, et ceterae exinde ecclesiae per universum orbem ab ecclesiis secundum seriem successionis antiquioribus acceperunt; quas et deinceps nos habemus diligentia Patrum secundum seriem successionis in haec usque tempora custoditas, providente Dei Spiritu. . . . Demonstramus itaque Scripturam esse divinam et canonicam per testimonium ecclesiae, non illius solius, quae nunc est, sed intellectae secundum successiones ecclesiarum seriemque ipsorum Patrum ab initio ad haec usque tempora sibi succedentium. Hac via Patres, qui ante nos fuerunt . . . aestimarunt doctrinam esse sanctam et canonicam per easdem ecclesias, quas et ipsi fundaverant apostoli . . . Ecclesiae primitivae doctrinas canonicas et divinas deputaverunt, quas hauserant ex ore apostolorum, qui . . . innumeras fundaverunt ecclesias, ex quibus ceterae exinde ecclesiae suam fidem mutuabantur. . . . Etiamsi haberemus apud nos verorum evangelistarum codices descriptos suis ipsorum manibus, illos non alio argumento cognosceremus tales esse, quam ex ecclesiarum sibi invicem succedentium testimonio, quod sane est testimonium Spiritus Sancti loquentis in Dei ecclesiis et prophetis. . . . In dignoscendis canonicis libris unicuique sufficere debuit et ecclesiae et sanctae sedis auctoritas, quae iam ante annos mille per Innocentium et Gelasium papas, per Carthaginense et Laodicenum Concilia in ordinem digessit eosdem libros canonicos, quos in hodiernum usque diem custodit Christianorum schola.“

619. Orto Protestantismo tota fere disputatio inter theologos catholicos et protestantes haec erat: Theologi catholici docebant criterium

Cf. supra n. 584. In Symbolum n. 36 sqq; M 21, 373 sq.

E. g. supra n. 148 155 161 183 200 290 etc. E. g. supra n. 145.

De ecclesiasticis Scripturis l. 1, c. 1.