De inspiratione sacrae scripturae
p. 624
dignoscendorum librorum canonicorum esse sacram traditionem; theologi protestantes docebant libros canonicos dignosci ex criteriis internis et testimonio Spiritus Sancti. Neutri negabant inspirationem, sed quaerebant, quomodo cognosceremus, qui libri essent inspirati. Hoc utique ex munere apostolico colligi nequit, sed aliunde discendum est. Ad munus apostolicum potius provocabant, ut ostenderent omnem doctrinam apostolicam, tam scripto quam voce prolatam, esse authenticam. Quo sensu etiam nonnulli Catholici paulatim coeperunt uti argumento ex munere apostolico deducto.
620. Spinoza docuerat libros Novi Testamenti non esse inspiratos, cum apostoli non scripsissent ut prophetae, sed ut doctores . Contra hanc sententiam e. g. Marchini arguit:
„Impius Spinoza, Grotii sententiae comprobator, est refutandus, qui... potissimum contentione facta apostolorum cum prophetis negat divino Spiritu illustratos apostolos. Doctores, inquit ille, non oportere a Deo afflari, sed prophetas solos; apostoli autem doctores, non prophetae fuerunt... Inania haec sunt et nullo negotio convelluntur. Undenam ostendet Spinoza non egere inspiratione doctores primum a Deo ecclesiae datos, ut doctrinam a se oretenus iis traditam promulgarent? Non eguerunt quidem novae revelationis, quasi nihil antea scientibus eorum, quae scriberent, recens indita omnium cognitio a Deo sit; verum necesse fuit Spiritum Sanctum adesse scribenti, curantem, ut omnia a Christo accepta sine ullo falsitatis periculo exscriberentur. Iterum si prophetae nomine praedicentem futura appellare velit Spinoza, evangelistas, qui vitae, doctrinae et passionis Christi historiam texuere, prophetis non annumeramus; at si prophetam eum dicat, cuius mens a Deo dirigitur, ne labatur in divinis rebus scribendis, iniuria dignitatem prophetarum evangelistis atque apostolis detrahit... Alia est igitur inspiratio sive, ut clarius dicamus, revelatio futurae atque arcanae cuiusdam veritatis a Deo facta; alia vero inspiratio seu praesentia Spiritus Sancti, ne falsitas ulla subrepat... Utraque autem divina inspiratio est, diversa dumtaxat inspirandi ratione; et prophetiam suo modo utramque appellari licet. Damus equidem mandatum nullum neque a Deo neque a Christo Iesu accepisse apostolos consignandi quidquam litteris. Damus etiam rogatu, votis, precibus fidelium adductos fuisse ea scribere, quae annuntiabant. Verum Christus Dominus in universum mundum discipulos dimittens praedicare evangelium iussit seque iis affuturum promisit. Si igitur Spiritu Sancto armati orationes habuere ad populum, quae per aures demissae praetervolant, quomodo suspicemur Spiritu illos caruisse, cum orationes easdem, ad summam redactas, scripto tradiderunt, in aeternum permansuro? Neque necesse fuit apostolos in evangeliis atque epistulis suis denuntiare verba Domini esse, quae loquerentur et scriberent. Satis utique compertum id habemus, cum generatim significaverint a Christo Iesu se missos ad evangelicae veritatis promulgationem; ipsumque, qui Patris sui nomine se miserat, apertis verbis dixisse: „Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis“ (Mt 10, 20). Ceterum negamus apostolos non docuisse divinas sen-
Supra n. 32.