De inspiratione sacrae scripturae
p. 49
futura rite praedocebantur, tum ita certitudine accepta loquebantur ea, quae ipsis solis a Deo revelata, reliquis autem abscondita erant. Nam qua ratione propheta vocaretur propheta, nisi Spiritu praevideret futura?... Unde et nos ab iis praedicta bene edocti loquimur, non ex proprio nostro sensu. Neque enim ea, quae olim praedicta sunt, invicem mutare tentamus, sed eorum scripta in lucem proferentes legimus iis, qui recte credere possunt.
Deus igitur „dedit legem et prophetas, et dando coegit hos per Spiritum Sanctum loqui, ut, accipientes virtutis paternae inspirationem, consilium et voluntatem Patris annuntiarent. In his igitur Verbum versabatur, loquens de se ipso. Iam enim ipsum suus praeco erat.“
Quae vero a Spiritu Sancto et Verbo divino didicerant, haec prophetae litteris consignarunt.
„Quaecumque igitur a Spiritu per visiones revelabantur beato prophetae [Danieli], haec aliis quoque sine invidia exposuit, ut nen solum ipse sibi vaticinari futura videretur, sed etiam ceteris, qui cum fide divinas Scripturas scrutari volunt, propheta manifestaretur.“ Quia Scriptura a Deo processit, saepissime vocatur „divina“ vel „sancta“ ; saepe quoque inculcatur Scripturam ab errore esse immunem. „Discamus in nulla re Scripturam fallere nos.“ „Neque enim mentita est Scriptura.“ „Nihil enim omnino mentitur Scriptura, neque Spiritus Sanctus decipit servos suos prophetas, per quos placuit voluntatem Dei annuntiare hominibus, ut videntes haec fieri ne fallamur.“
45. Dividitur Scriptura in legem, prophetas, Dominum vel evangelia, apostolos.
„Per omnia itaque lapsi sunt et erraverunt [infideles Iudaei], qui in nullo veritati concordes exstiterunt: nec in lege, quod eam transgressi sunt; nec in prophetis, quod prophetas quoque occiderunt; nec in evangeliorum voce, quod et Salvatorem ipsum crucifixerunt; nec apostolis credentes, quod et illos persecuti sunt, ubique veritati insidias nectentes eiusque proditores.“ Iterum: „De hoc [Antichristo] omnis Scriptura non tacet, et prophetae hunc in perniciem multorum venturum praenuntiaverunt, et Dominus his testimonium dedit, et apostoli eadem de ipso docuerunt, et nomen eius per numerum mystice Ioannes in Apocalypsi manifestavit.“ Lex et prophetae constituunt „Vetus Testamentum“ . Sunt enim „duo Testamenta“ , per quae „Christus fidem revelat, per legem et evangelium“ .
Canon Veteris Testamenti, quo Hippolytus utitur, est alexandrinus. Ex libris Novi Testamenti praeter quattuor Evangelia, Actus apostolorum, Apocalypsim, allegat vel respicit omnes epistulas apostolorum, exceptis epistulis Ioannis, Iudae, ad Philemonem. Epistula ad Hebraeos est ei canonica, at non Paulina .
De Christo et Antichristo 2; M 10, 727 sq.
Contra Noetum 11 12; M 10, 819.
In Dan. 4, 2; B 180. Cf. ib. p. 12 23 42 43 182 230.
Ib. 1, 28; B 41. Ib. 3, 8; B 136. Ib. 4, 6; B 198.
De Christo et Antichristo 58; M 10, 778.
In Dan. 4, 49; B 312. Ib.; B 112 274 etc. In Canticum 2, 1, 2; B 344.
Ib. 11, 8; B 348. Cf. Bonwetsch, Studien zu Hippolyt 24 sq.