De inspiratione sacrae scripturae
p. 625
tentias se loqui. Apostolus Paulus epist. ad Corinth. cap. 7, v. ult. ait: ‚Puto autem, quod et ego Spiritum Dei habeam.‘ Et Petrus, Iacobus ceterique in Concilio Hierosolymis coacti, initio epistulae, ad Antiochiae fratres missae, notarunt: ‚Visum est Spiritui Sancto et nobis‘, ut fratribus notum fieret, quae praescripserunt, a Deo profecta seque nonnisi Dei interpretes esse.“
Hic igitur habemus argumentum ex munere apostolico, quo Marchini dicit se velle probare „inspirationem“ tum in loquendo tum in scribendo. At quicumque etiam mediocri attentione legit expositionem, animadvertit probari assistentiam tantum, qua Spiritus Sanctus apostolos munit contra omnem errorem in proponenda doctrina revelata. Atqui revelatio, assistentia, atque inde fluens auctoritas et infallibilitas non sunt inspiratio. Ergo specietenus quidem, at non re ipsa ex munere apostolico probata est inspiratio.
621. Disputatio autem de apostolatu ut criterio inspirationis proprie dictae agitata est saeculo XIX. Occasionem praebuit theologi protestantis Ioannis David Michaelis Introductio in Novum Testamentum , in cuius operis tomo 1, capite 3 reicit alia inspirationis criteria a Protestantibus excogitata, et pro Novo Testamento unicum statuit munus apostolicum. Consequenter negat inspirationem evangeliorum Marci et Lucae et Actuum apostolorum.
Contra hanc doctrinam post Perrone pugnat Franzelin his rationibus (De Script. thes. 5): „Inspiratio ad scribendum non secus ac donum prophetiae et inspiratio ad loquendum est charisma gratis datum, non permanens per modum habitus, sed transiens per modum actus (cf. S. Thom. 2, 2, q. 171, a. 2)“. Est autem inspiratio ad scribendum charisma distinctum tum a revelatione, quae homini immediate fiat a Deo, tum ab infallibilitate ad revelationem seu voce seu scripto annuntiandam, tum etiam ab inspiratione ad loquendum. . . . Unde videmus multos prophetas et apostolos, quibus illa charismata non deerant, tamen ad libros scribendos non fuisse inspiratos. Vicissim potest esse inspiratio ad scribendum citra revelationem strictissimo sensu dictam, immo etiam citra missionem hominis inspirati ad revelationem simpliciter appellatam voce et praedicatione annuntiandam et citra inspirationem ad loquendum. Quomodo enim probabitur scriptorem e. g. libri Esther, quem et Protestantes in canone retinuerunt, necessario instructum fuisse aut omnibus illis donis aut eorum aliquo? Est ergo charisma inspirationis ad scribendum ita ab illis donis distinctum et separabile, ut nec in illis includatur nec ex illis consequatur.“ Exposito munere apostolatus pergit: „Ex charismate apostolatus sequitur quidem apostolos, si doctrinam revelatam vellent scripto proponere, fuisse infallibiles, sicut in praedicanda, ita in scribenda doctrina Christi; at ex munere apostolatus per se spectato non sequitur ipsam scriptionem esse inspiratam; nec sequitur non potuisse apostolos scri-
De divinit. et canonicit. ss. Bibliorum P. 1, a. 4, § 4.
Einleitung in die göttlichen Schriften des NT, Göttingen, ed. 4, 1788.
Praelectiones theologicae de locis theol. P. 2, n. 143.
Haec est unanimis doctrina theologorum scholasticorum.