De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 626

bere alia ad doctrinam Christi nihil pertinentia, in quibus non solum non inspirati, sed neque infallibiles essent. Ex genuinitate igitur libri apostolici sequitur quidem divinitas revelatae doctrinae, quae in eo proponitur, et infallibilitas in proponenda aut scribenda doctrina; non tamen per se consequitur librum eo ipso, quod est genuinus et scriptorem habet apostolum, esse inspiratum. . . . Propterea inspiratio libri, etiam apostolici, non certo innotescere potest, nisi de ea constet speciali testimonio fide digno; et si quidem liber proponatur fide divina credendus ut pertinens ad Scripturam Sacram, nonnisi testimonio divino, seu revelatione, sufficienter constare potest de facto inspirationis. Neque enim fide divina creditur nisi propter auctoritatem Dei revelantis.“

Proponitur dein obiectio, quod in vetere ecclesia seu apud SS. Patres inquisitio in auctoritatem canonicam alicuius libri coincidere videtur cum inquisitione in originem apostolicam libri. Respondet Franzelin imprimis veteres admisisse ut canonicos libros, qui scripti non sint ab apostolis, ut patet ex evangeliis Marci et Lucae, et de quorundam librorum origine apostolica dubitasse, quos inspiratos esse concedebant . Ergo apostolatus iis non erat criterium negativum seu exclusivum. Erat autem aliquo modo criterium positivum. Cum enim de libris ex traditione receptis disputatio oriebatur, quidam studebant canonicitatem eorum impugnare, dicentes eos non esse genuina opera apostolorum; immo interdum eos haereticis adscribebant. „In his igitur rerum adiunctis merito Patres vel diserte vel implicite ita argumentari poterant: Hi libri, quos ecclesiae acceperunt et retinent ut Scripturam Sacram, sunt scripti ab ipsis apostolis, non autem sub eorum nomine irrepserunt in Scripturas ecclesiarum; ergo traditio ecclesiarum est legitima et suum retinet valorem. . . . Praeterea utique semper viguit communis persuasio instar principii, quod nulli apostolorum libri scripti exstant, vel certe nulli traditi sunt ecclesiae nisi inspirati. Hoc autem erat testimonium non velut de rei essentia ex ipsa natura apostolatus, sed velut de facto historico ex traditione consensu ecclesiastico confirmata.“

Uno saltem exemplo rem illustremus. S. Dionysius Alexandrinus ex rationibus internis conicit Apocalypsim scriptam non esse a loanne apostolo. Neque tamen ideo negat esse librum inspiratum. Reicit eorum sententiam, qui librum esse ineptum et haereticum dicebant „Ego vero librum illum reicere omnino non ausim, praesertim cum multi ex fratribus meis eum magni faciant. Sed huiusmodi de illo opinionem concipiens, quasi sensus mei modum excedat, arcanam quandam planeque admirabilem singularum rerum intellegentiam latere existimo . . . loannem igitur hunc [auctorem] vocari et librum a loanne scriptum esse non inficior. Fateor enim sancti cuiusdam et divino Spiritu afflati viri (ἄγίου καὶ θεοπνεύστου) id opus esse. Sed hunc ipsum esse apostolum, Zebedaei filium, Iacobi fratrem, cuius est evangelium illud, quod secundum loannem inscribitur, et epistula catholica, haud facile concesserim. Nam ex utriusque genio et forma loquendi et ex libelli totius ductu ac dispositione non unum eundemque scriptorem esse conicio. . . . Alium igitur esse censeo, unum scilicet eorum, qui in Asia versati sunt“ (Eus., H. E. 7, 25; M 20, 698 sqq); cf. supra n. 45.

De divina Trad. et Script. (ed. 3) 372 sqq.