De inspiratione sacrae scripturae
p. 627
622. Doctrinae Cardinalis Franzelin vehementer se opponit Ubaldo Ubaldi , qui ita argumentatur:
„Apostoli in munere suo obeundo praedicandi et propagandi Christi Domini doctrinam a Spiritu Sancto inspirati erant. Ergo etiam in libris vel epistulis scribendis inspirati fuerunt.“ Antecedens probat, quia Christus promisit apostolis Spiritum Sanctum, qui apud eos maneret et eos doceret omnia, quia apostoli die Pentecostes inspirati fuerunt, quia apostoli dicunt: „Visum est Spiritui Sancto et nobis“ (Act 15, 28), quia S. Paulus dicit se loqui „in doctrina Spiritus“ (1 Cor 2, 13), vel Christum in se loqui (2 Cor 13, 3), vel verbum suum esse verbum Dei (1 Thess 2, 13), tandem quia Christus promisit apostolis, a persecutoribus ad iudices et praesides adductis: „Dabitur vobis in illa hora, quid loquamini. Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis“ (Mt 10, 19 20). Dein sic concludit: „Ex hisce testimoniis evidens fit apostolos non modo assistentiam divinam habuisse, qua redderentur infallibiles, sed vere ac proprie supernaturale charisma inspirationis, quo fiebat, ut in munere suo obeundo ipsi in Spiritu Sancto loquerentur ac docerent, et Spiritus Sanctus et Christus in ipsis et per ipsos vere ac proprie loquerentur.“ Consequens probatur, quia absonum esset cogitare apostolos loquentes habuisse Spiritum Sanctum inspirantem; „si vero calamum arriperent, ut scripto vel epistula fideles instruerent, Spiritum Sanctum statim ab iis recessisse suamque inspirationem subtraxisse“; immo inter scribendum inspiratio magis opportuna et necessaria erat, quia scripta mansura erant ut norma et regula fidei et morum in ecclesia.
Tum proponit contrariam doctrinam Cardinalis Franzelin et aliorum, quam ita refutat: „Verum pace tantorum virorum dixerim non esse omnia indiscriminatim damnanda in citata Michaelis disputatione , nec argumentum allatum prorsus repudiandum esse eo, quod a Protestantibus aut male applicatum aut ultra debitos limites productum fuerit. Itaque ad totam rem componendam imprimis concedimus munus apostolicum nullatemus habendum esse ut criterium unicum seu exclusivum. . . . Munus ergo apostolicum consideramus dumtaxat ut criterium affirmans seu positivum, ita ut valeat argumentum: Hic vel ille auctor fuit apostolus; ergo eius scripta sunt divinitus inspirata.“ Quinimmo concedit apostolatum secundum abstractum conceptum non includere inspirationem ad loquendum vel scribendum, sed solum de facto, prout in Scriptura describatur cum omnibus charismatis annexis. Adversarii quidem negant ex apostolatu colligi posse impulsum antecedentem ad scribendum. At, inquit, „possemus imprimis quaestionem movere, an haec antecedens motio essentialis omnino sit ad sacrorum librorum inspirationem constituendam, ita ut e. g. epistula 2 et 3 Ioannis, quae totae familiares sunt, nihil novi contineant et ad privatas personas sunt directae, inspiratae non essent, nisi Spiritus Sanctus specialiter moverit ad eas scribendas. Quid, si diceremus Ioannem ex propria voluntate se determinasse ad illas scribendas, cum tamen Spiritu Sancto plenus esset et iugiter inspiratus, eadem epistulas eo ipso sub divina inspiratione conscriptas fuisse? Nonne hoc satis esset, ut haec et alia scripta ad Deum tamquam auctorem referri possent? Unde
Introductio in S. Scripturam II, Romae 1878, 76 sqq.
Franzelin diserte agnoscit quaedam in ea esse vera.