De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 628

vero probant laudati theologi aliam praecedentem inspirationem omnino requiri? ... Verum concedamus praefatum impulsum antecedentem. Dicimus hoc etiam in perenni illa apostolorum inspiratione includi vel ex ea consequi. Spiritus enim Sanctus in apostolorum animo inhabitans, quemadmodum eos ad loquendum, quoties necessitas vel opportunitas id postularet, ita etiam eos ad scribendum movebat, si id fidelibus aut ecclesiis profuturum erat... In utroque enim casu includi ac supponi aeque videtur antecedens inspiratio.“ Addit auctor in nota: Sicut secundum plures theologos in iustificatis ad salutariter agendum non requiritur gratia praeveniens seu excitans, sed sufficit gratia habitualis, ita in apostolis ad scribendum librum inspiratum non requirebatur actualis excitatio, sed sufficiebat permanens charisma apostolatus .

Tandem Ubaldi limitat vim argumenti: „Fatendum tamen est hoc argumentum ad omnes libros NT non pertinere; nam Marci et Lucae evangelia cum actibus apostolorum in hoc argumento non comprehenduntur, cum ab apostolis non prodierint, nisi forte dicere velimus cum Cellerier (Essai d'une Introd. critique au NT, 2. Partie, sect. 8) charisma inspirationis, apostolis concessum, etiam ad eorum immediatos discipulos, saltem primarios, quales certe fuerunt Marcus et Lucas, extendendum esse, ut ex nonnullis Scripturae locis (e. g. Act 6, 3. 1 Cor 12, 28) et ex evangelistarum officio, quo speciatim inclaruerunt, suaderi videtur. Sed haec minime certa sunt, ac propterea concludendum est, quod initio dicebamus, argumentum completum et adaequatum pro inspiratione omnium librorum NT ex Scripturis peti non posse, sed necessario ad traditionem confugiendum esse.“

623. Sed haec Ubaldi expositio plurimos theologos adversarios nacta est, inter quos e. g. Crets , proposito Ubaldi et aliorum argumento, ait:

„Quoniam Catholici quidam argumentum hoc vehementius urgent pluribusque persequuntur, uti nuperrime Ubaldi, atque, ut fatear, quo penitius illud expendo diligentiusque excutio, eo magis convincor illud serio valore probativo esse privum, paulo fusius huic immorandum duxi. Igitur (pace loquar tantorum virorum) censeo cum pluribus aliis theologis, non minus doctis, charisma inspirationis ad scribendum inter praerogativas apostolorum recenseri haud posse.“ Argumentatur ita: Charisma inspirationis ad scribendum a) non refunditur in apostolatum formaliter spectatum, cum apostoli potuerint nuntii authentici esse sine inspiratione ad scribendum; id quod Ubaldi concedit. b) Neque refunditur in charismata apostolatui annexa, quia haec fuerunt immediata missio, charisma miraculorum, iurisdictio in universam terram, revelatio doctrinae salutis, infallibilitas in proponenda hac doctrina.

Hoc inde probant, quod inspiratio non antecedens est contradictio in terminis, deinde quod sacer auctor ex communi Patrum et theologorum doctrina est instrumentum Dei, instrumentum autem non a se ipso ad agendum determinatur, tandem ex aliis similibus rationibus. Cf. supra 330 343 403 405 416 sq 422 sq.

De hac re iam alibi notavi: „Sicut gratia habitualis ideo non sufficit ad bonum opus, quia habitus non est aptus ad transferendam potentiam in actum, ita praesentia habitualis Spiritus Sancti non est motio, qua apostoli sive ad loquendum sive ad scribendum inspirati sint“ (Chr. Pesch, Praelect. dogm. I , n. 648).

De divina Bibliorum inspiratione 20 sq.