De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 629

Atqui haec omnia non includunt divinam motionem ad scribendum. c) Neque ex munere apostolatus colligitur praeter illa dona etiam annexam fuisse inspirationem ad scribendum, quia apostoli a Christo solum ad praedicandum missi sunt. Ab adversariis „adducuntur verba Christi Io 14, 16 17, quae, prout ad solos apostolos personaliter spectatos directe referuntur, tantummodo probant charismata immediatae revelationis et personalis infallibilitatis esse illis conferenda, idque efficiunt solum collatis locis parallelis et spectatis peculiaribus adiunctis, in quibus primi Christi legati erant constituti. Quod attinet porro ad Mt 10, 19 20, non agitur ibi de inspiratione ad scribendum vel de inspiratione generice accepta, sed de inspiratione specifica ad loquendum, quae ab illa priore est plane distincta. Neque illa absolute et permanenter promittitur, sed circumscribitur tempore et adiunctis, cum restringatur ad illa tempora, quibus discipuli exponerentur vexationibus persecutorum. Ast ne quidem illa permanens θεοπνευστία ad loquendum significatur in aliis oraculis ab adversariis conquisitis; nam in his Christus promittit apostolis vel hi sibi adscribunt tantummodo authenticam et infallibilem praedicationem veritatum fidei, quas immediate a Deo acceperant. Itaque ex his Christi promissionibus Ubaldi non mihi videtur legitime inferre apostolis fuisse collatum charisma inspirationis generatim et indeterminate sumptum sive ad loquendum sive ad scribendum. . . . Confundit nempe duo charismata apprime distinguenda, scilicet inspirationis et infallibilitatis. Illo priore nec omnes nec continuo gaudebant apostoli, hoc vero posteriore singuli ac perenniter erant ornati ad doctrinam Christi sive ore sive scripto promulgandam. Quapropter apostoli suo munere fungentes, poterant pro occurrentibus adiunctis in subsidium praedicationis capita quaedam doctrinae revelatae infallibiliter litteris consignare absque ulla scriptionis inspiratione. Ruit ergo fundamentum totius argumentationis adversariorum.“ d) Quod ipsum factum attinet, quidam erant inspirati, qui non erant apostoli, Marcus et Lucas; multi vero apostoli non habebant motionem Spiritus Sancti ad scribendum.

624. Patet igitur de hac quaestione nondum consentire theologos. Ex illis, qui speciales tractatus de inspiratione ediderunt, nullus est, qui cum Ubaldi consentiat, sed omnes contrariam doctrinam tenent. Ita praeter Crets etiam Schmid, Chauvin, Zanecchia, item unanimiter fere ii, qui nostra aetate integram theologiam excoluerunt, ut Scheeben, Heinrich, Hurter, alii. Unde si numero auctorum sententia diuidicanda esset, Ubaldi opinio vix tenui probabilitate fueretur. Etsi enim septem theologos pro se testes invocat, multo plures e contraria parte stant, et ex illo numero septenario nonnulli sunt tollendi. Ceterum argumentum ex solo numero non esse efficax ad dirimendas quaestiones disputatas vix opus est dicere.

Recentissime Ubaldi argumentum repetit Székely , qui citatis Scripturae locis, quibus apostolis promittitur Spiritus Sanctus, ita concludit: „Apostolis ergo viva voce praedicantibus Spiritus Sanctus procul dubio aderat, eorumque per os locutus est. Sed libri Novi Testamenti,

Hermeneutica biblica (1902) 194 sq.