De inspiratione sacrae scripturae
p. 630
saltem plerique, non sunt nisi apostolorum praedicatio, scripto tradita, vel a discipulis litteris consignata. Cum igitur Spiritus Sanctus apostolis verbo praedicantibus assisteret eosque inspiraret, non poterat eos scripto praedicantes deserere; si ergo sermo eorum inspiratus erat, profecto etiam scripta. Immo inspiratio doctrinae scriptae, utpote quae permansura esset, magis adhuc necessaria erat, quam vivae vocis cito evolantis.“
Contra vero Ludovicus de San statuit: „Ex munere apostolico, quo insigniti fuerint scriptores sacri Novi Testamenti, non suppeditatur criterium sufficiens ad certo distinguendum libros Novi Testamenti inspiratos a libris non inspiratis.“ Rationes sunt, quia hoc criterium applicari nequit ad Marcum et Lucam; et quia in munere apostolico, in quantum ad docendum ordinatur, duo tantum includuntur: revelatio et infallibilitas in proponenda doctrina revelata, non vero charisma inspirationis sive ad loquendum sive ad scribendum.
625. In Germania maxime Paulus Schanz apostolatum criterium inspirationis esse defendit. Ita in recensione libri Francisci Schmid de inspiratione et postea in tomo secundo Apologiae religionis christianae , ubi sic ait:
„Inspiratio scriptorum apostolicorum quod et quid sit, ecclesia ex generali inspiratione apostolorum cognoscit.“ Pro argumento afferuntur loci illi Scripturae, quibus apostolis speciali modo promittitur Spiritus Sanctus. Etsi, inquit, distinguendum est inter revelationem et inspirationem, in munere permanenti apostolatus haec duo coniuncta erant; neque tamen ideo dicendi sunt apostoli inspirati fuisse, quotiens os aperiebant, sed solum cum fungebantur munere apostolico. Numquam apostoli sibi specialem inspirationem ad scribendum attribuunt, sed ipsis et omnibus fidelibus persuasum erat semper per ipsos loqui Spiritum Sanctum, quotiens evangelium praedicarent sive voce sive scripto. Non poterant, qui legebant Pauli epistulas, suspicari aliam esse eius auctoritatem in scribendo, aliam in loquendo. An alia est sapientia eius in scriptis, alia in verbis? Scripta apostolica non erant quidem nisi accidentalia quaedam supplementa et adiumenta praedicationis oralis. Nihilominus inde ab apostolicis temporibus fideles de inspiratione non dubitabant, quotiens constabat librum scriptum esse ab apostolo. 1 Cor 12, 12 sqq apostolus enumerat charismata, nullam faciens mentionem specialis charismatis inspirationis. Quamquam sacri scriptores libros suos ecclesiae ut inspiratos tradiderunt, non tamen dixerunt se ex speciali charismate scripsisse; sufficiebat charisma apostolatus. Promulgatio et traditio librorum ut inspiratorum eo ipso habebatur, quod libri ab apostolis scripti et missi erant. Sine dubio sola dignitas apostolica non sufficit ad inspirationem, sed requirebatur Spiritus Sanctus docens et suggerens. Sed hic Spiritus idem est,
Tractatus de divina Traditione et Scriptura, Brugis 1903, 307 sqq.
Theologische Quartalschrift, Tübingen 18z5, 666 sqq.
Apologie des Christentums II , Freiburg 1897, 541 sqq. In 3. ed. (1905) 608 sqq.