De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 631

sive impellit ad loquendum, sive impellit ad scribendum. Nusquam in scriptis apostolicis testimonium promulgationis legitur, sed ad solum munus et spiritum apostolicum fit provocatio. Numquid alii apostoli habuerunt charisma, quod aliis apostolis deerat? Cum conscientia inspirationis non sit de essentia eius, saepe auctores sacri non poterant tradere scripta sua ut inspirata. Nihil in historia refertur de promulgatione, nisi quod Petrus approbaverit evangelium Marci; at haec quoque approbatio facta est apostolica auctoritate. Supponendum est etiam apostolorum adiutores et interpretes insignes fuisse charismate Spiritus Sancti in docendo, et consequenter scripta eorum esse inspirata. Itaque admittendum est in apostolis et viris apostolicis permanens charisma apostolicum, quod pro opportunitate vel necessitate etiam scriptis se manifestabat. Ut tamen scriberent, requirebatur impulsus externus ex parte hominum et impulsus internus Spiritus Sancti. Sed hic Spiritus operabatur in omnibus, quae sub directo regimine apostolorum erant.

626. Hanc sententiam Professoris Schanz exposueram in libello de recentissima historia quaestionis de inspiratione inter Catholicos , et has annotationes feceram:

Cum Schanz admittat necessitatem impulsus Spiritus Sancti, non tantum recedit a sententia communi, quantum Ubaldi, qui putat habituale munus apostolicum sufficere sine antecedenti excitatione ad scribendum. Unde sola quaestio manet: Licetne ex charismate apostolatus a priori concludere adfuisse hanc excitationem, quotiens apostoli scribebant? Schanz respondet affirmative, addens hanc limitationem: Dummodo scriberent de rebus ad munus apostolicum pertinentibus. Sed quomodo potest e. g. probari ea, quae in epistula ad Philemonem leguntur, ita pertinere ad munus apostolicum, ut hinc concludendum sit epistulam non esse privatam, sed inspiratam et ad totam ecclesiam pertinentem. Porro probari nequit suppositum, e quo Schanz procedit, apostolos fuisse inspiratos, quotiens de rebus fidei loquebantur, i. e. semper habuisse charismaticam illam illustrationem intellectus et motionem voluntatis, quae constituit essentiam inspirationis proprie dictae. Apostoli revelationem acceperant, infallibilitate et suprema auctoritate instructi erant in docendo. At haec non sufficiunt ad inspirationem. Apostoli sine dubio eundem sermonem, eandem catechesim saepe repetebant, iisdem dispositionibus et formulis loquendi utebantur, quae firmiter eorum memoriae insidebant, ut sine charismatico impulsu possent, si occasio se offerebat, easdem fidei expositiones vel easdem morales exhortationes facile et infallibiliter repetere, Deus autem non multiplicat entia sine ratione. Ad quid igitur impulsus ille positivus et charismaticus? Quotiens inspiratione necessaria erat, sane dabatur; sed eam in omni sermone de rebus fidei et morum necessariam fuisse gratis asseritur. Idem valet de conscriptione doctrinae. Quomodo a priori e conceptu apostolatus demonstratur Spiritum Sanctum non potuisse permittere, ut apostoli scripta conficerent, quae quidem veritates revelatas infallibiliter continerent, sed soli apostolorum industriae, non vero charismaticae motioni tribuenda essent? Haec demonstratio adhuc facta non est neque fieri potest. Quodsi Schanz urget in libris Novi Testamenti non haberi testimonium de speciali charismate inspirationis, respondendum est libros

Theologische Zeitfragen III 102 sqq; in edit. lat. 106 sqq.