De inspiratione sacrae scripturae
p. 632
Novi Testamenti non esse unicum fontem revelationis, et inspirationem omnium librorum Novi Testamenti ex sola orali traditione constare. Praeterea auctor Apocalypsis non provocat ad munus apostolicum, sed ad mandatum scribendi, a Deo acceptum. Si omnes apostoli motionem ad scribendum accepissent, omnes scripsissent. Cum non omnes scripserint, ergo illi, qui scripserunt, habuerunt specialem motionem, quam alii non habuerunt. Hoc autem est illud ipsum, quod communis sententia docet, motionem inspirativam non fluere necessario ex apostolatu, cum alii apostoli eam habuerint, alii non habuerint. Ecclesia credendum proponit libros quosdam Deum inspirantem habere auctorem. Hoc igitur revelatum est. Unde apostoli, si hoc in scriptis suis non docuerunt, docuerunt in praedicatione orali; nam revelatam doctrinam ecclesia ab apostolis aut uno aut altero aut utroque modo accepit. Publica autem revelatio morte apostolorum clausa est. Haec est ratio, cur libri inspirati post mortem apostolorum ecclesiae tradi non iam potuerint. Unde SS. Patres apostolicam originem librorum inspiratorum recte efferebant contra haereticos, qui scripta serius exarata allegabant ut libros inspiratos. Criterium apostolatus non fuisse exclusivum iam inde patet, quod ecclesia ut inspiratos veneratur libros Marci et Lucae, qui non erant apostoli. Ait quidem Schanz immediatos adiutores apostolorum idem charisma muneri annexum habuisse atque apostolos. Sed hoc non ita esse efficitur ex scriptis Polycarpi, Clementis, aliorum virorum apostolicorum, quae in canonem recepta non sunt. Barnabas est apostolus vel saltem eminens inter adiutores apostolorum, epistula quoque, quae ei tribuitur, a tota antiquitate censebatur genuina, neque tamen umquam in canone ecclesiae fuit. Ergo fuisse aliquem adiutorem apostolorum vel etiam apostolum non demonstrat scripta eius esse inspirata.
627. Contra has annotationes Schanz quaedam obiecit in Theologische Quartalschrift LXXXV (1903) 358 sqq, quas obiectiones hic appono, statim addens responsa, quo melius appareat, qui sit cardo huius quaestionis.
Obiecitur hanc quaestionem proxime esse historicam ideoque historica via solvendam; historice autem de speciali revelatione inspirationis librorum sacrorum nihil notum esse, sed ecclesiae semper suffecisse apostolicam originem.
Resp.: Quaestio haec proxime non est historica, sed dogmatica. Ecclesia postulat, ut fide divina credatur inspiratio librorum Veteris et Novi Testamenti. Atqui non potest quidquam fide divina credi, quod non sit revelatum. Ergo Deus inspirationem librorum Novi Testamenti revelavit. Ea autem, quae revelata sunt de munere apostolico, non continent revelationem inspirationis omnium librorum ab apostolis scriptorum, ut ex praecedentibus expositionibus patet. Si vero quaestio historice tractatur, tribus primis saeculis nemo umquam dixit cum munere apostolico essentialiter nexam fuisse inspirationem ad scribendum. Libros Novi Testamenti habebant ut sacros, quia ex traditione eos ut sacros acceperant. Theoriam inspirationis non proponunt. Revelationem autem esse factam testatur Ioannes apostolus