De inspiratione sacrae scripturae
p. 633
de Apocalypsi, et quidam veteres scriptores de Marci evangelio. Cum praeterea habeamus revelationem de libris Veteris Testamenti, per viam analogiae licet idem praesumere de omnibus libris canonicis, etiamsi res pure historice consideratur. Ceterum inter ea, quae ab ecclesia credenda proponuntur, plura sunt, quae non directe demonstrari possunt a Deo revelata, sed indirecte tantum. Ergo nihil nocet, si idem valet de inspiratione librorum Novi Testamenti.
628. Obicitur: Quae a veteribus de approbatione evangelii Marci per Petrum facta, et de evangelio Ioannis referuntur, ideo nihil probant, quia revelatio apostolis, non ecclesiae, facta esse dicitur.
Resp.: Haec verba videntur dicta contra quosdam qui loquuntur, de divina illustratione vel inspiratione, quam ecclesia habuerit de libris canonicis Novi Testamenti. Cum in nota citetur inter alios Fr. Schmid, De inspiratione 389 sqq, eius verba audiamus. Exponit ibi, quomodo Scriptura, quae est instrumentum revelationis, simul eius obiectum esse possit.
„Scriptura Sacra sive codex librorum inspiratorum, ut ecclesia catholica constanter tenet et ex Scripturis ipsis satis demonstratur, neque unicus et originalis divinae revelationis fons neque pro ecclesia principale religiosae doctrinae instrumentum dici potest. Sicut enim nemo negare potest, si res historice spectatur, primitivum revelationis instrumentum fuisse suo tempore primo vivam vocem prophetarum, deinde item oralem doctrinam apostolorum et ipsius Christi Domini, ita principale organum conservationis et propagationis doctrinae semel traditae in vivo et infallibili ecclesiae catholicae magisterio constituendum est, quod a Christo Domino institutum ipsam traditionem catholicam efficit atque repraesentat. Huic magisterio in subsidium traditi sunt deinde libri inspirati. Quare nulla apparet difficultas, quominus doctrina de inspiratione sacri textus et de canone librorum canonicorum ad obiectum revelationis catholicae pertineat. Supponere enim possumus eam doctrinam cum ceteris articulis fidei a Christo per Spiritum Sanctum apostolis, ab apostolis subsequentibus episcopis traditam fuisse.“
Haec verissima sunt. Ad oralem traditionem ab apostolis acceptam appellant veterrimi illi testes, quos in hac inquisitione iam invocavimus (supra n. 604 sqq). Nemo ex illis significat inspirationem fluxisse ex munere apostolico, plures loquuntur de speciali revelatione apostolis circa libros sacros facta. Omnis revelatio publica apostolis et per apostolos ecclesiae facta est; ergo etiam revelatio de inspiratione librorum sacrorum.
629. Obicit Schanz sibi pro sua sententia singulos locos afferendos vix esse, cum eos iam saepe discusserit, et cum in quavis Introductione, Apolegetica vel Dogmatica legi possint.
Resp. Fateor me, excepto forta se uno verbo S. Augustini, neque in Apologia professoris Schanz, neque in libro professoris Zahn (Historia canonis), ad quem nos saepe delegat, neque in ullo alio