De inspiratione sacrae scripturae
p. 634
libro dogmatico vel apologetico neque in operibus SS. Patrum dicta invenisse, quibus doceatur essentialis ille nexus inspirationis ad scribendum cum munere apostolico. Dicta et scripta apostolorum esse authentica, idque ratione muneris apostolici omnes docent; sed quanto opere infallibilis auctoritas ab inspiratione ad scribendum differat, repetere opus non est.
630. Obicitur: A S. Augustino apostolicitas librorum quam maxime effertur. Recentissime invenerunt locum (De civ. Dei 18, 38), quem falso interpretantur, ut contra principium apostolicitatis adhiberi possit.
Resp.: Verbis S. Augustini (supra n. 615) sine ulla addita interpretatione diserte indicatur potuisse eos, qui inspiratos libros scripserunt, aliis temporibus sine inspiratione scribere. Hoc principium, quod etiam a S. Gregorio enuntiatur, omnibus theologis scholasticis commune fuit, qui omnes unanimiter docebant prophetiam (latissimo sensu sumptam, prout etiam complectitur inspirationem) non esse habitum permanentem, sed influxum transeuntem. Consequenter non coincidit cum apostolicitate neque pars eius est, cum apostolicitas sit permanens auctoritas et infallibilitas. Schanz autem procedit, quasi idem sit affirmare apostolicam auctoritatem et affirmare inspirationem in omni verbo et scripto apostolico.
631. Obicitur: Ex epistula Barnabae non oritur difficultas; nam neque Barnabas erat apostolus eiusdem dignitatis ac ceteri apostoli, neque epistula eius ab omnibus censebatur genuina, et in occidentali ecclesia fruebatur canonica auctoritate.
Resp.: Nullus veterum scriptorum epistulam Barnabae esse negavit vel dubitavit, nulla ecclesia eam in canonem recepit. Testimonia iam exposuimus (supra n. 611). Funk in Proleg. ad hanc epistulam n. II ait: „Apparet e testimoniis allatis veteres epistulam Barnabae apostolo attribuisse.“ Idem valere de Eusebio. Hieronymum in libro de nom. hebr. eam quidem post libros Novi Testamenti recensere, „sed erraveris putans S. Patrem eam Sacris Scripturis aequiparasse.“ Clementem Alexandrinum eam posuisse „inter vel proxime Sacras Scripturas“, nihilominus alicui sententiae eius contradixisse, reliquos omnes etiam minorem eius auctoritatem habuisse, excepto Origene, qui Clementem secutus sit.
Sive Barnabas strictissimo sensu apostolus dicendus est, sive eminens tantum inter adiutores apostolorum, secundum sententiam eorum, qui dicunt scripta Marci et Lucae esse canonica, quia hi fuerint immediati adiutores apostolorum, a veteribus scriptoribus epistula Barnabae inter canonicos libros referri debuit, si hi fuerunt eiusdem
In n. III repetit: „Veteres ad unum omnes epistulam authenticam habuerunt, neque medio aevo quemquam aliter iudicasse constat.“