De inspiratione sacrae scripturae
p. 50
Finis Scripturae est Christus.
„Cum igitur hunc omnes prophetae et apostoli testentur, inimici autem legis [ἐνομοι] non credentes ipsum blasphement ... videamus nos, qui veritatis verbo credimus et ab ipso Verbo in vitam aeternam ducimur, a prophetis vero instructi sumus et a Spiritu illuminamur, ut per gratiam ipsius sapientes facti cognoscamus ea, quae olim praenuntiata sunt, suis temporibus evenire et eventura esse; iudicium vero Dei prae oculis habentes, custodiamus nos ab omni malo, ut effugiamus ignem aeternum et poenam incessantem.“
Insistit Hippolytus quam maxime sensui litterali partium historicarum Sacrae Scripturae, et hoc sensu supposito studet allegoricas seu potius typicas significationes eruere, quia ei persuasum est res gestas Veteris Testamenti esse typum eorum, quae pertinent ad Novum Testamentum, ideoque a solis Christianis perfecte intellegi posse.
„Necessario oportebat ea, quae olim a prophetis dicta sunt, infidelibus pharisaeis, qui litteras legis cognoscere videbantur, sigillata [sigillo clausa], credentibus autem omnia aperta esse. Ea igitur, quae olim sigillata erant, nunc per gratiam Domini omnia sanctis aperta sunt; ipse enim erat perfectum sigillum et clavis David, ipse aperit et nemo claudit, et claudit et nemo aperit.“
46. Non magis quam Scriptores graeci theoriam inspirationis proposuerunt primi Patres et Scriptores latini, sed sicut illi, ita etiam hi iterum iterumque efferunt Scripturam Sacram non tam hominum quam Dei opus esse, cui simplex fides in omnibus habenda sit, et cui errorem vel contradictionem affingere prorsus non liceat.
Quia igitur hi scriptores doctrinam ab omnibus Catholicis tunc receptam eodem modo magis practice quam theoretice profitentur, pauca eorum dicta audivisse sufficiet.
47. Tertullianus hic considerandus est catholicus tantum; nam de Tertulliano Montanista postea sermo erit. Scripturam Sacram vocat „Dei voces“ easque his laudibus ornat:
„Quo plenius et impressius tam ipsum [Deum], dispositiones eius et voluntates adiremus, instrumenta adiecit litteraturae, si qui velit de Deo inquirere et inquisitum invenire et invento credere et credito deservire. Viros enim iustitia et innocentia dignos Deum nosse a primordio in saeculum emisit Spiritu divino inundatos, quo praedicarent Deum unicum esse. ... Quos diximus praedicatores, prophetae de officio praefandi vocantur. Voces eorum itemque virtutes, quas ad fidem divinitatis edebant, in thesauris litterarum manent, nec istae nunc latent [narrat versionem LXX]. ... Primam igitur instrumentis istis auctoritatem summa antiquitas vindicat. ... Plus iam offerimus, maiestatem Scripturarum, si non vetustatem; divinas probamus, si dubitatur antiquas. Nec hoc tardius aut aliunde discendum; coram sunt quae
In Dan. 4, 12; B 214. Ib. 4, 33 34; B 274.
Apologeticus 31; M 1, 446.