De inspiratione sacrae scripturae
p. 635
sententiae. Atqui non habuerunt eam canonicam; ergo aliter de criterio canonicitatis iudicaverunt, et sic non oritur quidem difficultas, sed tota theoria evertitur.
632. Obicitur: Neque ex indole familiari epistulae ad Philemonem quidquam efficitur contra nostram sententiam; nam hanc obiectionem Hieronymus iam diluit.
Resp.: Apud Hieronymum (supra n. 614) status quaestionis est plane alius. Secundum eum epistula a cunctis ecclesiis fuit recepta. Contra hanc traditionem nihil valet obiectio e materia epistulae petita. Schanz vero ait: Omnis epistula apostoli est inspirata, dummodo ea agatur de re ad munus apostolicum pertinente. Ergo ipse positive ostendere debet materiam epistulae esse eam, de qua apostolus numquam scribat sine inspiratione. Atqui negative dicere non posse e materia epistulae moveri obiectionem contra inspirationem eius aliunde probatam, et positive dicere posse e materia epistulae probari eam pertinere ad scripta inspirata, sunt duae assertiones toto caelo diversae. Ecclesiastica traditio docet hanc epistulam esse partem Scripturae Sacrae; ergo de hac epistula valent omnia, quae de Sacra Scriptura in genere valent.
633. Schanz ait: Cum in apostolis admittam impulsum ad scribendum, Pesch censet in hac suppositione totam quaestionem iam fieri litem de verbis, quod neque pro theologis dogmaticis, multo minus pro exegetis et historicis valet.
Resp.: Cum numquam dixerim, quod mihi hic adscribitur, solutioni obiectionis supersedeo. Verum quidem est pro iis, qui admittunt infallibilem ecclesiae auctoritatem ad definiendum canonem, practice non esse magni momenti quaestionem, quomodo ecclesia primitiva pervenerit ad cognitionem canonis. Sed speculative seu dogmatice haec quaestio est alicuius momenti. Nam ut quis e criterio apostolicitatis perveniat ad fidem divinam inspirationis, debet hoc argumentum esse plane certum. Atqui tantum abest, ut sit certum, ut a longe plurimis theologis simpliciter negetur. Ergo hoc criterium dogmatice est inutile. Contra vero omnia, quae ecclesia credenda proponit, esse divinitus revelata, ergo etiam inspirationem librorum sacrorum, est certum neque ab ullo Catholico in dubium vocari potest.
634. Obicitur: Constat librum post mortem apostolorum scriptum non posse esse inspiratum neque canonicum. Ergo principium apostolicitatis est certum et omnibus admittendum.
Resp.: Distinguendum est: Apostolicitatis criterium valet, quatenus post mortem apostolorum non facta est ulla revelatio publica, conc. Apostolatus est criterium canonicitatis, quatenus ex eius conceptu inspiratio ad scribendum logice emanat, nego. Etsi apostolatus