De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 51

docebunt: mundus et saeculum et exitus. Quidquid agitur, praenuntiabatur; quidquid videtur, audiebatur. . . . Idoneum, opinor, testimonium divinitatis veritas divinationis. . . . Quid delinquimus, oro vos, futura quoque credentes, qui iam didicimus illis [libris propheticis] per duos gradus [vaticiniorum et impletionis] credere?“

„Divinas litteras“ Ecclesia catholica semper maxima reverentia et oboedientia prosecuta est, haeretici vero eas corrumpere conati sunt.

Ecclesia „unum Deum novit, creatorem universitatis, et Christum Iesum ex virgine Maria, Filium Dei creatoris, et carnis resurrectionem. Legem et prophetas cum evangelicis et apostolicis litteris miscet et inde potat fidem.“ „Quicumque in ea regula incedimus, quam Ecclesia ab apostolis, apostoli a Christo, Christus a Deo tradidit, constat ratio propositi nostri definientis non esse admittendos haereticos ad ineundam de Scripturis provocationem, quos sine Scripturis probamus ad Scripturas non pertinere. . . . Unde autem extranei et inimici apostolis haeretici nisi ex diversitate doctrinae, quam unusquisque de suo arbitrio adversus apostolos aut protulit aut recepit?“ Illic igitur et Scripturarum et expositionum adulteratio deputanda est, ubi diversitas doctrinae invenitur. Quibus fuit propositum aliter docendi, eos necessitas coegit aliter disponendi instrumenta doctrinae. Alias enim non potuissent aliter docere, nisi aliter haberent, quae docerent. Sicut illis non potuisset succedere corruptela doctrinae sine corruptela instrumentorum eius, ita et nobis integritas doctrinae non competisset sine integritate eorum, per quae doctrina tractatur. Etenim quid contrarium nobis in nostris? Quid de proprio intulimus, ut aliquid contrarium ei, quod esset in Scripturis deprehensum, detractione vel adiectione vel transmutatione remediaremus? Quod sumus, hoc sunt Scripturae ab initio suo. Ex illis sumus, antequam aliter fuit, antequam a vobis interpolarentur. . . . Tam incredibile est sapienti cuique, ut nos adulterum stilum intulisse videamur Scripturis, qui sumus et primi et ex ipsis, quam illos non intulisse, qui sunt et posteri et adversi.“ . . . Non periclitor dicere ipsas quoque Scripturas sic esse ex voluntate Dei dispositas, ut haereticis materiam subministrarent, cum legam oportere haereses esse, quae sine Scripturis esse non possunt.“

Itaque teste Tertulliano Ecclesia catholica sacros libros propter divinam eorum originem ut immutabilem fidei regulam habebat.

48. Idem testatur S. Cyprianus, qui ita ad Quirinum scribit: „Obtemperandum fuit, fili carissime, desiderio spirituali impensissima petitione divina magisteria poscenti, quibus nos Deus per Scripturas Sanctas erudire et instruere dignatus est, ut a tenebris erroris abducti et luce eius pura et candida luminati viam vitae per salutaria sacramenta teneamus.“ Saepe repetit ubique in Scriptura Spiritum Sanctum loqui, vel sacros scriptores loqui in Spiritu Sancto. „In Psalmis lo-

Ib. 18 19 20; M 1, 377 sq. De praescriptionibus 37; M 2, 49 sq.

Ib. 37; M 2, 50 sq. Ib. 38; M 2, 51 sq. Ib. 39; M 2, 53.

Praef. in libros testim.; Ed. Hartel 1, 35.