De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 52

quitur Spiritus Sanctus.“ „Clamat Spiritu Sancto plenus Isaias.“ „Hoc iam per Isaiam prophetam fuerat ante praedictum, cum plenus Spiritu Sancto de Dei maiestate ac pietate loqueretur.“ „Docens et ostendens Spiritus Sanctus castra diaboli non timenda... in Psalmo 26 ponit et dicit.“ „Per Salomonem Spiritus Sanctus ostendit et praecanit dicens.“ „Sed et Salomon in Spiritu Sancto constitutus testatur et docet.“

„Numquam denique, fratres dilectissimi, admonitio divina cessavit et tacuit, quominus in Scripturis Sanctis tam veteribus quam novis semper et ubique ad misericordiae opera Dei populus provocaretur et, canente atque hortante Spiritu Sancto, quisquis ad spem regni caelestis instruitur, facere eleemosynas iuberetur.“ Unde qui eleemosynas facit, ita agit, „quia scit vera esse, quae praedicta sunt verbis Dei, nec Scripturam Sanctam posse mentiri“ .

His similia permulta leguntur apud Cyprianum, sed natura inspirationis nusquam explicatur.

49. Lactantius philosophis ostendere studet, cur sacri libri, etsi divini sint, tam simplici sermone sint conscripti.

„Prophetae, qui fuerunt admodum multi, unum Deum praedicant, unum loquuntur; quippe qui unius Dei Spiritu pleni, quae futura essent, pari et consona voce praedixerunt. At enim veritatis expertes non putant his esse credendum. Illas enim non divinas, sed humanas voces fuisse aiunt.“ „Haec imprimis causa est, cur apud sapientes et doctos et principes huius saeculi Scriptura Sancta fide careat, quod prophetae communi ac simplici sermone, ut ad populum, sunt locuti.... Non credunt ergo divinis, quia fuco carent.“ „Assueti enim dulcibus et politis sive orationibus sive carminibus, divinarum litterarum simplicem communemque sermonem pro sordido aspernantur.... Num igitur Deus, et mentis et vocis et linguae artifex, diserte loqui non potest? Immo summa providentia carere fuco voluit ea, quae divina sunt, ut omnes intellegerent, quae ipse omnibus loquebatur.“

50. Marius Victorinus commendat, ut cum simplici fide legantur Scripturae.

„Si divinae Scripturae simpliciter legerentur, numquam lectio cuiusquam capituli ab aliquo male intellegeretur, sed, ut se continent, pie et iuste una-

De habitu virg. 1; H 187. Ib. 13; H 196.

De dom. orat. 28; H 287. Ad Fortunatum 10; H 332.

Ib. 12; H 343. Epist. 3, 2; H 470. De opere et eleemos. 4; H 375.

De opere et eleemos. 8; H 379 sq. Aequalis quidam Cypriani, qui scripsit a. 243 vel ante, loquitur de „Sanctis et Divinis Scripturis“, de „Sancta et Divina Geneseos Scriptura.“ Per Scripturam Hebraei „Dei sapientia instructi“ sunt. „Dictum est a Domino per Ezechielem prophetam.“ „Tunc prophetant Aggaeus et Zacharias, per quos exhortatus est Dominus“ (M 4, 940 sq 944 949 956 961).

Institutiones 1, 4; M 6, 127. Ib. 5, 1; M 6, 550.

Ib. 6, 21; M 6, 713 sq.