De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 53

nimiter susciperentur. . . . Peto, ut concedas patienter et audias a nobis, quae vera sunt, sed non quo deprehendas humana commenta, quam magis approbes divina esse dicta. . . . Omnis enim Scriptura Spiritu Dei inspirata, dicit apostolus Petrus, quia indiget interpretatione. . . . Absit a nobis cum illis [philosophis] aliquid sentire, quando divina Scriptura dicat Deum creasse tenebras et fecisse caelum. “ Moyses enim et Salomon et alii erant prophetae. „Igitur quare non credamus prophetae?“ „Quid apertius poterimus nos disputare, quando propheta paucis verbis quaestionem nostram declinaverit?“ „Si ut nomine sic et re Christianus est quispiam, necesse habet venerari Scripturas inclamantes Dominum Iesum Christum. Si igitur necesse tibi est Scripturas recipere, est et necessarium ea, quae in ipsis de Christo dicuntur, sic, quemadmodum dicuntur, accipias et credas.“ Quidquid enim scriptum est, „a divino Spiritu dictum credendum est“ .

51. Secundum S. Hilarium Pictaviensem, quando Scriptura loquitur, omnis alia auctoritas tacere debet, quia Deus est, qui loquitur.

„Dominus ait: ‚Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei.‘ Ergo scriptum est, et cessare debet ambiguitas, quam auctoritas tanta condemnat.“ Nam „omnem propheticum sermonem ex divini Spiritus instinctu profectum non in obscuro est, cum legimus: ‚Haec dicit Dominus‘, et iterum: ‚Audite verba Domini‘, et rursum: ‚Quoniam Dominus locutus est‘, et in eodem [Isaia]: ‚Os enim Domini locutum est ista.‘ De Psalmis autem ipse Dominus in evangelio confirmat, cum de se loquens ait: Si David in Spiritu vocat eum Dominum, quomodo dicitis, quia filius eius est?“ docens omnia David Spiritu prophetico elocutum.“ „Verba Dei sunt, quaecumque prophetae locuti sunt. . . . Sed declaratio mysticorum verborum per evangelia praestatur, ubi legis abscondita et occulta prophetica Domino in corpore manente panduntur, ex quibus primum fides discitur. Ibi enim ea, quae a prophetis dicta sunt, per eum rebus et operibus explentur.“ „Officio quidem oris sui propheta loquitur, sed cognitione non sua“ , sed ea, quam supernaturaliter accepit.

Propterea „non est otiosus propheticus sermo, neque ex inanibus ac superfluis causis spiritalis loquela est. Si enim in viris prudentibus exspectari id maxime solet, ut ea, quae loquuntur, gravitate eorum doctrinaque digni sint... quanto magis id de caelestibus eloquiis opinandum est, ut, quidquid in his est, excelsum, divinum, rationabile et perfectum esse existimetur.... Omnia autem, quae in libris propheticis sunt, maximum humanae et salutis et doctrinae profectum in se habent, nostrique causa universa scripta sunt: ut nunc nobis institutionem vitae innocentis afferent, nunc scientiam Dei intimarent, nunc originis naturaeque nostrae cognitionem tribuerent, nunc futurorum intellegentiam non spe tantum sed ratione praestarent, nunc causas universitatis huius ortusque proferent et humanum sensum tantarum rerum intellegentiae incapacem ad capiendam horum cognitionem

De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus; M 8, 1009 sq.

De generatione divini Verbi 1; M 8, 1019.

De physicis 27; M 8, 1310. In Matth. 23; M 9, 1045.

In Ps. 138, n. 1; M 9, 792. In Ps. 118, lit. 17, n. 2 3; M 9, 615 sq.

In Ps. 134, n. 7; M 9, 756.