De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 3

Laudat Iácome S. Thomam, quod „vocem universae Ecclesiae catholicae hoc pacto quasi formula quadam redegit: Deus, ait, est auctor principalis, homo vero auctor instrumentalis“ . Et Franzelin? „Deus [ait] est princeps auctor librorum, homines vero sunt instrumenta Dei ad librorum scriptionem.“ Nihilominus Iácome effert: Franzelin procedit a doctrina, quae „in se non contineat universam doctrinam catholicam, sicut formula S. Thomae, Deus est auctor principalis homoque instrumentalis“ . Franzelin utique non solum hanc formulam statuit, sed etiam multis dictis SS. Patrum eam illustrat et probat; hoc tamen ei vitio verti non posse videtur. Sed censet Iácome a Franzelin corruptam esse doctrinam traditionis „quadam distinctione, suo arbitratu facta, in partem materialem et formalem libri“. Iamvero haec distinctio inter sententias et verba materialia est antiquissima et a SS. Patribus saepe repetitur (cf. quae de hac re late exposui De Insp. n. 300 sq. 428 462 sqq.). Adversarii cardinalis Franzelin adhuc quidem nihil contra eius doctrinam probarunt, quod sit alicuius momenti, sed quidam manifestarunt praeiudicatam opinionem, quae permira videtur.

4. In tertia dissertatione haec leguntur: Deus solus est auctor principalis S. Scripturae per actionem formaliter immanentem et virtualiter transeuntem, qui coniungitur cum instrumento usque ad confectionem libri. Scriptor humanus est instrumentum singulare et supernaturale. Quis sit scriptor humanus, seu quaestio de authenticitate per se non pertinet directe ad fidem, „quia, fontibus revelationis deficientibus, scriptores plurium librorum latent circumfusi tenebris“; potest tamen indirecte in fide contineri, quatenus cum alia doctrina fidei consociatur . Haec, quae latius exponuntur, hic omitti possunt, quia non pertinent ad conceptum inspirationis, de quo hic agimus, et quia exhibent ea, quae communiter admitti solent. Idem valet de quibusdam aliis quaestionibus, quae ceteroqui utiles et partim necessariae sunt ad libros sacros recte intellegendos, ut de lingua sacrorum scriptorum et de forma orationis in libris inspiratis adhibita .

5. S. Thomas ait quidem aliquotiens: Deus est causa principalis Scripturae, homo vero causa instrumentalis (De Insp. n. 169 177), sed non addit explicationem huius terminologiae. Quare Iácome in secunda dissertatione colligit ea, quae S. Thomas multis locis philosophice disputat de causis principali et instrumentali, et ita concludit: „In operibus igitur S. Thomae multae et graves quaestiones ad notionem causae principalis et instrumentalis revocantur, in quo numero etiam Sacrarum Litterarum inspiratio, ut supra diximus, reponitur.“ Nemo negabit dicta S. Thomae in illa dissertatione esse diligenter collecta. Attamen tieri non potest, ut in quaestionibus theologicis rursum ex integro repetantur tractatus philosophici ad eas aliquo modo pertinentes. Maxime

Ib. 349.

Ib. 351.

Divus Thomas 1917, 45 sqq.

Ib. 57.

Ib. 326 sqq.

Divus Thomas 1916, 193.