De inspiratione sacrae scripturae
p. 4
hoc loco, brevitati studentibus, non licet nobis in istum campum philosophicum ingredi, in quo praeterea non desunt gravissimae difficultates, ut ostendunt tot disputationes ultimis annis factae. Ipse Iacome tangit e. g. illud, quod secundum S. Thomam proprium est instrumento „dispositive operari“, et repetit verba Ioannis a S. Thoma: „Circa dispositionem, quam Divus Thomas ponit in instrumento, ut agat secundum propriam formam dispositive ad effectum principalis agentis, varie torquentur Thomistae.“
Itaque ne nimis longe aberremus a proposito nostro agendi de conceptu inspirationis, haec, quae diximus, sufficiant ad dandum specimen aliquod modi, quo quidam impugnant notionem inspirationis ultimo saeculo communissime receptam et adhuc multis theologis probatam. Conatus vero totam notionem inspirationis evolvendi e conceptibus causae principalis et causae instrumentalis videtur quibusdam potius regressus quam progressus esse in tractanda inspirationis quaestione .
6. Doctrinam Patris Zanecchia (cf. De Insp. n. 281 309 sqq.) valde confidenter sequitur H. Merkelbach, L'inspiration des Divines Écritures, 2 éd. (Liège-Arras 1913). Concedit tamen a „iuniore schola critica“, cuius opiniones generatim sequatur, non posse merito contra card. Franzelin urgeri illud principium: naturam S. Scripturae non esse a priori determinandam, sed in Scriptura ipsa investigandam, cum certe „Franzelin habuerit consuetudinem aperiendi Scripturam“; praeterea illud principium non sufficere. „Quamquam studium Scripturae sit magnum subsidium in quaestione de inspiratione, tamen semper admissum est, huius exsistentiam et naturam cum certitudine cognosci non posse nisi ex traditione“ (p. 5).
Haec quidem bene, sed minus bene rursum contra card. Franzelin urget essentiam inspirationis activae consistere in supernaturali actione divina, Scripturam vero ut opus divinum esse effectum huius actionis . Plane ita! Et in hac re Merkelbach est fidelis discipulus card. Franzelin (De Insp. n. 300). Errat igitur, si putat hac ratione se posse refutare doctrinam eius; idem valet de sequentibus, ubi inculcat ex sola notione auctoris non posse veniri ad determinandum, quo sensu sit auctor. Sed cum hae obiectiones alibi (De Insp. n. 312) abunde discussae sint, hic immorandum non est.
Item omni fundamento caret illa assertio: ab asseclis card. Franzelin confundi inspirationem et revelationem . Potius in hac re fideliter sequuntur ea. quae S. Thomas docet de relatione inspirationis ad prophetiam (De Insp. n. 409 sqq.) quaeque a quibusdam recentibus thomistis nimis negleguntur. Magis iis placet
Divus Thomas 1916, 215.
E. Mangenot ait: „Cette interprétation de Saint Thomas, si elle est conforme à la doctrine thomiste sur les causes principale et instrumentale, ne coïncide pas avec l'explication que le saint docteur a donnée lui-même de l'inspiration, dans son étude de la prophétie, explication que d'autres thomistes ont reprise. Elle rend, d'ailleurs, moins parfaitement compte de l'action des deux agents; c'est donc plutôt une régression qu'un progrès dans l'étude de la nature de l'inspiration“ (Dictionnaire de théologie cath. 7 [Paris 1923] 2166).
Merkelbach, L'inspiration 5 sq.
Ib. 18.