De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 5

insistere doctrinae suae disputabili de praemotione physica et ea unice fere uti ad explicandum conceptum inspirationis. Quare Merkelbach vult totam confusionem theologorum, quos impugnat, inde oriri, quod non admittant theoriam thomisticam de motione supernaturali . Sed hic conatus inducendi opiniones scholasticas in notionem inspirationis aliis displicet, ut E. Mangenot ait: „Per immodicum studium inducunt ita opinionem scholasticam in ipsam inspirationis definitionem.“

Quae dein a Merkelbach adduntur ad excludendam „theoriam inspirationis-revelationis“ , in quantum dicuntur contra Franzelin, pertinent ad ea, de quibus iam ante multos annos scripsi: „Franzelin in explicanda inspiratione neque postulat revelationem neque negat hagiographos a Spiritu Sancto illuminari et impelli.“ Ergo si contra sententiam communem obicitur non sufficere, ut sacer scriptor a Deo accipiat, quae scribenda sunt, sed requiri, ut a Spiritu Sancto moveatur et impellatur ad scribendum, non immerito hic demonstrandi labor dictus est „conatus perrumpendi portas iam diu apertas“ (De Insp. n. 309).

7. Sed de hac re satis. Videntur quidam adversarii doctrinae card. Franzelin sibi persuasisse se eius explicationem inspirationis biblicae e theologia exagitasse. Breviter igitur dicamus, quomodo revera res se habeat.

Quia P. Dausch olim, loquens de „vivisectione Scripturae“, defensoribus quibusdam inspirationis verbalis quasi argumentum novum praebuit (cf. De Insp. n. 454, nota), audiamus, quid ipse de hac quaestione censeat: „Multo maiori parti theologorum minime placet, ut theoria, iam in quaestione de gratia dubitabilis [praedeterminationis physicae], transferatur ad dogma inspirationis. Etsi unanimiter concedunt, sacros scriptores sine cooperatione Dei non potuisse ullum verbum, ullam syllabam scribere, hic interrogatur, num in Sacra Scriptura locutionum forma eodem modo a Deo determinetur quo res ipsae. Hoc non ita esse manifestatur germana Scripturae indole. Deus non est scriptor ac conscriptor Sacrae Scripturae ea ratione, qua vult Zanecchia, qui ceteroqui liberiorem sententiam sequitur, quod attinet ad res in Sacra Scriptura contentas. Quae in Conciliis tridentino et vaticano definita sunt, profecto adhiberi nequeunt ad ullam speciem inspirationis verbalis probandam“ .

Iam pluribus ante annis P. Schanz simile iudicium pronuntiavit: „Si Lagrange et alii Dominicani, non obstante liberiore methodo historica, tenent inspirationem verbalem, hoc explicatur ex eorum generali doctrina de Dei ad mundum relatione. Sed hac via nihilo plus illustrabitur doctrina de inspiratione quam doctrina de gratia per praemotionem physicam.“

Ib. 19.

„Par un engonement excessif, on introduit ainsi une opinion d'école dans la définition même de l'inspiration“ (Dictionnaire de théol. cath. 7, 2169). Alia, quae animadversione digna sunt in illo libello, vide Zeitschrift für kath. Theologie 1917, 553 sqq.

Merkelbach, L'inspiration 20 sqq.

P. Dausch, Die Inspiration des Neuen Testamentes (Münster i. W. 1912) 26.

Biblische Zeitschrift 3 (Freiburg i. Br. 1905) 71.