De inspiratione sacrae scripturae
p. 6
Facile est talia theologorum iudicia multiplicare. Sed ne longi simus, sufficiat unum addere ex ultimis annis. H. Felder ait: „Tenendum omnino videtur inspirationem non se extendere ad omnia verba sive constructiones, quae ab hagiographis scriptae sunt.“ Hanc thesim probat 1. e conceptu inspirationis, 2. e Sacra Scriptura, 3. e SS. Patribus, 4. e consectariis absurdis verbalismi. In nota addit a recentissimis auctoribus omnibus, quos antea allegaverit, reici verbalismum, praeterquam a Zanecchia, Schiffini, Billot .
8. Inspiratio verbalis, quod attinet ad effectum, qui prostat in S. Scriptura. vix ullius est momenti. Leguntur enim ibi multi defectus grammaticales, stilistici, litterarii, ut ipsi sacri scriptores interdum fatentur. Iam si interrogas: Numquid Deus hos defectus supernaturali sua motione inspiravit? respondent defensores inspirationis verbalis: Deus solum movit instrumentum humanum ad scribendum; quod autem in scribendo defectus stilistici commissi sunt, non est adscribendum causae principali moventi. sed causae instrumentali defectibili. Et quid dicunt impugnatores inspirationis verbalis? Deus movit sacros scriptores ad scribendas certas veritates; in modo autem verbis exprimendi has veritates reliquit scriptores suis facultatibus, id solum assistentia sua efficiens, ut verba apta eligerentur ad significandas res, quas voluit Deus scripto commendare . Ergo et defensores et impugnatores inspirationis verbalis docent defectus illos non ad Deum inspirantem, sed ad homines scribentes esse reducendos. Sub hoc respectu differentia opinionum est tam parva, ut non mereatur longas disputationes.
Potest fortasse videri eo magis in tuto poni recta Scripturae exegesis, quo strictior notio inspirationis formetur, ita ut omnia usque ad vocabula et syllabas dicantur a Deo determinata. Sed huic opinioni obstant facta. Nam inter propugnatores inspirationis verbalis non pauci sunt, qui liberiori et liberrimae exegesi favent, et quidam ius ita procedendi ex ipsa inspiratione verbali derivant (De Insp. n. 454). Summus Pontifex Benedictus XV gravissimis verbis recentiorum quorundam opinionem vituperat, qui „inspirationem quidem ipsam ad omnes sententias, immo etiam ad singula Bibliorum verba pertinere volunt, sed eius effectus atque imprimis erroris immunitatem absolutamque veritatem ad elementum primarium seu religiosum contrahunt et coangustant“ .
De inspiratione verbali Ecclesia non definivit quicquam. Licet igitur cuivis aut admittere aut reicere inspirationem verbalem, sive „mechanicam“ veterum sive „psychologicam“ recentiorum. Nostra aetate multo maiora in periculum vocantur quam vocabula et constructiones verborum.
Hilarimus Felder, Apologetica 2 (Paderborn 1920) 298—301.
Ita e. g. docet Ioan. Muncunill, Tractatus de locis theologicis (Barcinone 1916) 35—44.
Denzinger-Bannarart, Enchiridion. ed. 14/15, n. 2186; citabitur in posterum simpliciter Denz.