De inspiratione sacrae scripturae
p. 7
9. Inter eos, qui „psychologicam“ inspirationem verborum admittunt, valde moderate et pacate iudicat de hac disputatione I. V. Bainvel: „Non putamus quidem vel necessario nexu coniungi inspirationem verbalem cum inspiratione conceptuum, vel salvam non esse ullo modo rationem libri inspirati, si quis neget inspirationem verbalem; eam tamen admittimus ut probabiliorem et magis cohaerentem psychologice explicationem, contra quam nihil afferri possit, quod valeat.“ In nota addit: Ex propugnatoribus inspirationis verbalis „non pauci, ut Lagrange et Zanecchia, ita iniquo animo sunt in Franzelin, ut a veri rectique limitibus in eo impugnando egrediantur. Qui nobis causae fuere, cur thesim nostram, ut fecimus, efferremus“ .
Itaque a Bainvel haec tria statuuntur: 1. „Reicitur dictatio verbalis“; 2. „Admitti theologice potest inspiratio non verbalis“; 3. „Melior videtur explicatio per inspirationem verbalem late dictam.“
Si hae propositiones admittuntur, Franzelin id quod praecipue voluit. obtinuit; nam pugnavit contra illam crassam theoriam inspirationis verbalis, quae apud plurimos protestantes et apud quosdam theologos catholicos praevaluerat (De Insp. n. 453). Hanc igitur Franzelin ita confutavit, ut non iam, opinor, ab ullo theologo admittatur. Nova vero theoria inspirationis verbalis late dictae, ne pugnet cum quibusdam factis, suis quoque limitibus circumscribenda est. Nam varietas et defectus stili reducenda sunt ad scriptorem humanum, non ad Deum inspirantem; neque haec res „ab accommodatione nescio qua repeti convenienter potest“ . Scriptura in aliam linguam fideliter translata manet liber inspiratus, etsi verba materialia sunt plane diversa. Si scriptor inspiratus amanuensi res scribendas indicat ad scribendum et ei curam politioris sermonis, sensu tamen servato integro, committit, habetur scriptum inspiratum, cuius materialia verba saltem non omnia sunt inspirata.
Haec exempla Bainvel ipse proponit et inde concludit: „Huiusmodi facta facilius explicantur cum theoria de inspiratione non verbali; si autem admittitur inspiratio verbalis, eam ita intellegamus oportet, ut non sit contra huiusmodi facta. Ex altera parte, ex huiusmodi factis constat valere aliquo modo eam distinctionem, quae passim circumfertur, inter ca, quae dicuntur, et modum dicendi... Non ergo hanc [card. Franzelin] opinionem cum contemptu explodimus, neque hanc distinctionem omnino reicimus; immo de ea rationem esse habendam ab iis etiam putamus. qui inspirationem verbalem. latiore recentiorum sensu intellectam. propugnent, ne notio inspirationis in aliquid confusum et indefinitum evanescat.“
Si de conceptu inspirationis agentes omnes tam pacifice procedunt, cessabunt multae et vehementes altercationes, theologiae parum conducentes, neque in posterum tot labores impendentur ad pugnandum per minutias de rebus minimis. Merito E. Mangenot laudat temperatam
I. V. Bainvel, De Scriptura Sacra (Paris. 1910) 134.
Ib. 135.
Ib. 137 sq.
Ib. 136.
Ib. 136 sq.