De inspiratione sacrae scripturae
p. 8
illam sententiae expositionem eique se adiungit, id annotans sic per, multas illas disputationes saltem aliquem progressum factum esse in explicanda notione inspirationis .
10. Superest, ut paucis tractemus alteram partem quaestionis de conceptu inspirationis, scilicet utrum procedendum sit a conceptu auctoris ad explicandam notionem inspirationis, an a conceptu inspirationis ad explicandam notionem auctoris. At nunc convenit fere inter theologos iungendum esse utrumque conceptum, neque multum interesse, sive quis ex causa studeat cognoscere effectum, sive ex effectu causam. Hanc enim olim faciebant obiectionem contra explicationem inspirationis ex notione Dei auctoris sacrorum librorum, quod sic perverteretur logica, cum prius sit inspirare quam auctorem esse, et cum ex ambigua notione auctoris non possit illustrari clarior notio inspirationis.
Ad hanc obiectionem Aem. Dorsch ita respondet: „Nihil omnino impedit, quominus aliquid prius altero sit in ordine causali, et tamen in ordine cognitionis ex hoc posteriore explanetur; quemadmodum Deus creator omnino prior est creaturis, et tamen ex ipso mundo creato quoad exsistentiam, naturam, proprietates cognosci debet et de facto aliquatenus saltem cognoscitur. Ita ex ecclesiasticis definitionibus prius possumus certo cognoscere, quod Deus ob inspirationem auctor est sacrorum librorum, et ideo ex hoc conceptu declarare et illustrare, quid sibi inspiratio velit, quamvis haec inspiratio prior fuerit in ordine causali... Neque notio inspirationis ex sese minus ambigua est quam vox auctoris; et sicut aliquis esse potest auctor libri, quin sit eiusdem inspirator, ita aliquis inspirator libri esse potest, quin auctor eiusdem evadat.“
Addit Dorsch obiectionem niti falso supposito. „Supponit nimirum argumentationem ex conceptu abstracto auctoris vel auctoris libri procedere; et hoc immerito. Etenim antequam ad analysim notionis inspirationis accessimus, per longum et latum ex ipsa S. Scriptura, ex traditione, ex ecclesiasticis definitionibus ostensum erat, quod Deus non utcumque auctor librorum sacrorum est, sed auctor talis, qui per hagiographos tamquam per instrumenta rationalia, i. e. per inspirationem, libros illos confecerit. Eiusmodi autem conceptus iam neque est communis seu genericus neque ambiguus, sed determinate ipsam rationem originis divinae librorum canonicorum continet et exhibet. Et cum secundum eosdem fontes praecise idem sit inspirare et auctorem esse per ministros humanos, et hoc alterum iam ratio formalis (non causa efficiens) sit inspirationis, haec optimo iure ex ratione sua formali declarari potest.“
Dictionnaire de théol. cath. 7, 2207.
Aem. Dorsch, De Inspiratione S. Scripturae (Oeniponte 1912; „Liber manuscriptus“. sed typis impressus) 118 sq.