De inspiratione sacrae scripturae
p. 9
Simili modo solent nunc plurimi theologi, qui de inspiratione agunt, e conceptibus auctoris, inspiratoris, causae principalis et instrumentalis, prout haec in traditione explicantur, simul sumptis determinare et definire notionem inspirationis biblicae.
II. Quidam etiam agunt de locutione Dei, idque ob duplicem causam. a) Inspiratio pertinet ad prophetiam late dictam; prophetae autem sunt quodammodo os, quo Deus ad homines loquitur (De Insp. n. 169 sqq. 377 sqq.). Itaque Scriptura est verbum Dei ad homines loquentis (cf. De Insp. n. 383 sq.). b) Quia verbum Dei credere debemus, oritur quaestio, quo sensu singula Scripturae dicta sint verbum Dei (De Insp. n. 436 sqq.).
Ideo e. g. S. Schiffini tractatui de inspiratione praemittit inquisitionem „de locutione divina generatim“ . De locutione divina ait: „Duo requiruntur, ut cum proprietate sermonis Deus homini loqui asseratur. Alterum increatum, quod quidem est ipsamet conceptio et veritas divinae sapientiae; alterum creatum, quo haec divina conceptio et veritas homini manifestetur ... in aliquo interiore vel exteriore signo, quo ex vi ipsius actionis divinae, qua producitur, conceptionem illam nobis aperiat... Qui cognoscit naturam et propriam vim talium signorum, percipit etiam illa esse a Deo ex hoc fine et ea intentione, ut nempe significativa sint divinae mentis... His autem signis continetur verbum Dei, quod est proprius terminus locutionis ipsius ad homines.“
Locutio divina minus late patet quam revelatio divina, quia Deus se supernaturaliter revelat etiam per scientiam infusam et per visionem beatificam, quae non sunt locutio. Quia nihilominus Deus loquendo potissimum docet et ducit genus humanum in via salutis, „revelatio divina et divina locutio promiscue in sermone ecclesiastico usurpantur. Est nempe sermo ... de revelatione Dei testificativa, prout nempe spectat ad fidem.“ Comparat dein Schiffini locutionem divinam cum cognitione prophetica, et proponit doctrinam S. Thomae. Sed quia de hac re alibi egimus (De Insp. n. 169 sqq.), eam hic omittimus. „Apparet e principiis positis fieri nullatenus posse, ut falsitas aliqua, minima licet, subsit iis, quae prophetico spiritu cognoscuntur aut dicuntur... Haec enim omnia procedunt a Spiritu Sancto in modum doctrinae ab eo traditae. Sunt igitur infallibilia, aeque ac infallibilis est divina cognitio.“
His verbis patefit, cur Schiffini ab initio libri sui posuerit illam dissertationem de locutione divina generatim spectata. Intendit enim maxime in tuto collocare „omnimodam inerrantiam Bibliorum“ contra placita „novissimae Scholae exegeticae“ . Ideirco ante omnia statuit Deum
S. Schiffini, Divinitas Scripturarum (Augustae Taurinorum 1905) 1—20.
Ib. 5 sq. Ib. 7 sq. Ib. 19 sq.
Ib. 90 sqq. 106 sqq.