De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 10

esse, qui in Scriptura loquatur cum auctoritate testis infallibilis, absolute postulantis a nobis fidem.

Plerique theologi in tractatu de inspiratione non agunt in specie de locutione divina, sed ea, quae in philosophia de locutione et verbo in genere docentur, supponunt et data occasione ad quaestiones theologicas applicant, e. g. quando explicant revelationis et inspirationis inter se habitudinem (De Insp. n. 409 sqq.). Itaque non agitur de differentia doctrinae vel opinionum. Utiliter tamen notantur, quae Bainvel ait: „Est Scriptura verbum Dei, sed quatenus fert inspiratio; est inspirata, sed ita ut sit verbum Dei. Porro etsi correlativa sunt simul, distingui tamen potest ordo exsecutionis et ordo intentionis, ita ut prior sit in ordine intentionis ratio verbi divini, quatenus ideo inspiravit Deus prophetas, ut nobis per eos loqueretur (Hebr. 1, 1), prior in ordine exsecutionis sit inspiratio, vi cuius Scriptura sit verbum Dei ad nos.... Quod quidam non satis fortasse attendunt, cum videntur rationem verbi divini ad rationem inspirationis ita exigere, ut non rationem inspirationis ad rationem verbi divini exigant“ ; i. e. per notionem minus determinatam verbi divini volunt limites inspirationis circumscribere. Scriptura igitur sacra est, non solum quia verbum Dei continet, sed est verbum Dei scriptum, quo Deus nobis loquitur .

Scriptura hoc commune habet cum traditione apostolica, quod est verbum Dei; sed ei proprium est, quod est verbum Dei divinitus scriptum, quae divina scriptio quomodo facta sit, praecipue quaeritur et exponitur in tractatu de inspiratione.

Ex tribus formulis, quibus theologi utuntur ad notionem inspirationis explicandam: a) Deus est auctor sacrorum librorum; b) Scriptura est verbum Dei; c) Deus est causa principalis, scriptor humanus est causa instrumentalis; ex his tribus formulis nulla est, quae sufficiat ad plenam inspirationis definitionem perficiendam, si nude per se sumatur, sed hae formulae necessario explicandae sunt secundum doctrinam ab initio religionis christianae traditam.

12. E. Mangenot, examinatis multis de inspiratione editis libris vel dissertationibus , haec in fine colligit: „Inspiratio igitur Scripturae, quantum ad substantiam, est motio specialis Spiritus Sancti, determinantis voluntatem scriptoris ad scribendum et influxu in eius intellectum et

Bainvel, De Scriptura Sacra 119 sq.

Quae F. Pral scripsit contra usum illius formulae Deum esse auctorem Scripturae et ad commendandam aliam formulam Scripturam esse verbum Dei, discutiuntur a F. Pignataro (Apparatus ad historiam coaevam doctrinae inspirationis [Romae 1903] 129—132), qui in fine haec ait: „Phrasis illa ‚Verbum Dei‘ est mirifice ambigua novisque opinionum portentis valde accommodata“; in Encyclica autem „Providentissimus“ legimus: „Fideliter teneant Deum. conditorem rectorenque rerum omnium, eundem esse Scripturarum auctorem.“

Dictionnaire de théol. cath. 7, 2157 sqq.