De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 54

variis doctrinae generibus distenderent. . . . Plures prophetae sunt et ingentia eorum copiosaque dicta. Plures etiam Psalmi sunt, et singulis multa et varia congesta sunt. Et quamquam omnes unam atque eandem in se doctrinae formam complectantur, diversis tamen institutis in eandem nos scientiae viam dirigunt. Ecce, nihil eorum, quae in Scriptura de quacumque re dicuntur, ab inspiratione eximit. Hae autem tot tamque variae res „non utique ob aliud consignatae litteris manent, quam ut ad universorum scientiam notionemque defluerent.“

Ceterum saepe monet Hilarius non inhaerendum esse nudae litterae, sed quaerendum sensum spiritualem, quem maxime S. Spiritus intenderit. Hac ratione interdum effugere conatur difficultates litteralis expositionis. Alibi vero diserte effert se hac exponendi ratione nolle negare sensum litteralem. Porro sensum spiritualem vocat etiam sanam intellegentiam metaphorarum, quamquam sine dubio in his sensus translatus est litteralis.

E. g. cur dicuntur confidentes in Domino sicut mons Sion non commoveri in aeternum? „Nomen montis Sion et habitatio Ierusalem et montes circum eam, si nullam interioris intellegentiae habent causam, inanis est Psalmus et mendax propheta, in quo Spiritus Sanctus locutus esse credatur. . . . Qui ergo confidit in Domino, quem profectum habebit, ut sit sicut mons Sion? Ex rationabili homine fieri saxum? . . . Sequens igitur est, ut quaeramus, in quos dictorum ratio conveniat.“

Sed quod res historicas attinet, „meminerimus gestorum veritatem non idcirco corrumpi, si gerendis rebus interioris intellegentiae ratio subiecta sit.“

Itaque in narrationibus historicis Hilarius plane vult retineri et pro vero haberi sensum litteralem, sed in iis partibus Scripturae, quae morum doctrinam exhibent, censet saepe unicum verum sensum esse spiritualem.

Verum sensum Scripturae Sanctus Spiritus, sicut inspiravit, ita manifestat pie petentibus.

„Non ergo ex nobis est, quod intellegimus, sed ex eo, qui, quae ignorabilia erant, fecit intellegi. Itaque ab eo speranda intellegentia est, qui et pulsantibus aperiet et quaerentibus demonstrabit et petentibus non negabit.“ Ideo haeretici veram intellegentiam Scripturae non assequuntur, quia prius suam falsam doctrinam ponunt, dein ad eius „confirmationem, corrupto intellegentiae sensu, divinorum dictorum testimonia usurpant et de his sub occasione humanae ignorantiae mentiuntur. Nemini autem dubium esse oportet ad divinarum rerum cognitionem divinis utendum esse doctrinis. . . . Cessent itaque propriae hominum opiniones, neque se ultra divinam constitutionem humana consilia extendant.“

In Ps. 135, n. 1 2; M 9, 768 sq.

In Ps. 118, lit. 20, n. 5; M 9, 633.

In Ps. 125, n. 1 2; M 9, 685.

In Ps. 134, n. 13; M 9, 758 sq.

In Ps. 124, n. 2; M 9, 679 sq.

In Matth. 2, n. 2; M 9, 924. Idem inculcat in Ps. 23, n. 5.

In Ps. 125, n. 2; M 9, 685 sq. De Trinitate 4, 14; M 10, 107.