De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 11

facultates naturales efficientis, ut comprehendat et accurate scripto commendet, quod Deus vult, ut scribat, nec quicquam nisi hoc.“ Ex parte Dei „inspiratio est actio Dei ad extra, communis igitur omnibus tribus personis divinis, quae appropriatur Spiritui Sancto, quia et ipse spiratur.“ Inspiratio est gratia gratis data extraordinaria, transiens, qua scriptor humanus infallibiliter determinatur ad libere scribendum, ita ut liber inspiratus sit totaliter et integraliter opus Dei et opus scriptoris humani.

Motio Dei in voluntatem scriptoris humani diversis modis facta est. Interdum Deus dedit formale praeceptum scribendi, ut e. g. Isaiae; interdum sine formali praecepto intrinsecus movit hominem ad scribendum; interdum etiam usus est externis condicionibus, quibus hominem movebat ad scribendum. Impulsus divinus non erat initialis tantum quaedam excitatio, sed permansit usque ad perfectionem operis; itaque erat et antecedens et concomitans.

Cum inspiratio ut talis non sit revelatio proprie dicta, Deus movet intellectum ita, ut homo accipiat cogitatam rationem libri, disponat materiam eamque in aptam formam redigat. Sed quia homo est instrumentum rationale et liberum, ex sua parte conferat necesse est, quae et quatenus potest. Ergo eius naturales qualitates et dispositiones apparebunt in opere cum imperfectionibus humanis. Attamen supernaturali lumine iuvatur, ut de rebus scribendis certum sibi iudicium formet, quo fit, ut eius iudicium particeps sit auctoritatis divinae. Etiam in memoriam et imaginationem scriptoris humani agit Deus, ut apte exprimat quae dicenda sunt.

Libri inspirati in lingua humana continent verbum Dei scriptum. Itaque Scriptura, qualis processit e manibus scriptorum inspiratorum, et abstractione facta a mutationibus, quae per decursum saeculorum fortasse irrepserunt, hominibus, qui cognoscunt eius originem divinam utpote ab ecclesia testificatam, est infallibilis fidei regula, ab omni errore exempta. Omnis assertio Scripturae est assertio Dei ipsius; Scriptura est manifestatio sententiarum divinarum, quas Deus hac via voluit cum hominibus communicare .

Cum Mangenot († 1922) fuerit optime peritus in libris et quaestionibus ad inspirationem pertinentibus, cumque ultimam copiosiorem expositionem doctrinae de inspiratione ante annum 1924 ediderit et rem iudicio sobrio ponderaverit, licebit eius sententiam considerare ut fidele specimen doctrinae nunc inter theologos catholicos praevalentis de inspirationis natura et effectibus.

Ib. 2174 sqq.