De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 12

ART. II.

DE VERITATE ABSOLUTA AUT RELATIVA SCRIPTURAE.

13. In Sacra Scriptura Deus loquitur; dicta Scripturae sunt verba Dei; ergo absolute vera.

Attamen Scriptura non est ipse Deus; ergo eius veritas, comparata cum infinita veritate Dei, est relativa tantum veritas.

Itaque veritas Scripturae recte dici potest et absoluta et relativa, non sub eodem, sed sub diverso respectu (De Insp. n. 497 516). Utrum quis bene an male loquatur de relativa veritate Scripturae, non ex ipsa appellatione veritatis relativae diudicandum est, sed ex modo, quo hunc terminum intellegit et explicat.

Termino veritatis relativae maxime abusus est A. Loisy. Ne dicere necesse esset, secundum artem criticam nostrae aetatis in Scriptura inveniri multos errores, statuit non esse quaerendum, num in Scriptura sint errores, sed quaerendum esse, quantum veritatis sit in Scriptura. Generatim igitur secundum eum dicere licet in Scriptura semper et ubique esse veritatem relativam, i. e. veritatem, quae saltem a scriptore sacro talis habebatur et scribebatur. Sed hodierna veritas cuiusvis libri potest esse error crastinus. Inter homines nulla est veritas absolute perfecta et immutabilis, ne religiosa quidem vel dogmatica vel biblica (De Insp. n. 362 sqq.) . Scriptura igitur Veteris Testamenti est opus olim quidem secundum certas ideas et commotiones religiosas, populi israelitici et maxime prophetarum eius proprias, conscriptum, sed nunc antiquitate senescens. Quare fieri non potest, ut eius dicta omnia nobis eodem modo vera sint, quo primis eius scriptoribus et lectoribus vera fuerunt; nam homines continenter mutantur et veritas humana cum iis. Agnoscamus igitur in Scriptura multos esse errores materiales, qui tamen, uti olim sub inspiratione scripti sunt, non sunt errores formales. Immo ipsa medulla veritatis, i. e. idea Dei creantis, conservantis, gubernantis mundum legitur in Scriptura sub cortice antiquis temporibus convenienti, nunc autem emortuo. Exegesis criticae est diligenter distinguere ea, quae retinenda, et ea, quae solum ut modi loquendi suae aetati convenientes aestimanda sunt. Ita Loisy et alii.

Cum principia huius novae theoriae inspirationis nequaquam distincte et clare definita et circumscripta sint, mirum non est eius propugnatores valde inter se differre, si agitur de applicationibus ad singula Scripturae dicta faciendis. Quare fit, ut non raro alter reiciat explicationem, quam alter ut optimam statuit, utque, si unum sequaris, alios habeas adversarios; sed omnes gloriantur hac nova theoria id effici, ut exegeta sine scrupulis et anxietatibus possit accedere ad

Plura de hac re scripsi in Theologische Zeitfragen 4 (Freiburg 1908) 41 sqq. In versione italica huius opusculi a Dr. U. Mannucci parata: Fede, Dogmi e Fatti storici (Roma 1909) 41 sqq.