De inspiratione sacrae scripturae
p. 13
solvendas difficultates, quae olim metum et pavorem incutiebant. Multis videbatur exorta aurora novae et gloriosae aetatis exegeticae; opera exegetica praecedentium saeculorum solum conservabuntur in bibliothecis ut testimonia conatuum grandium sed infortunatorum servandi in omnibus materialem veritatem Sacrae Scripturae. Alii tamen non adeo erigebant exspectationem. Audiamus exegetam, qui magis caute loquitur.
14. I. Göttsberger haec scribit: „Tractatio quaestionum fundamentalium exegesis primum in Gallia paullo vividior facta est; neque usque ad ultima tempora defuerunt quaedam, quae animos commoverent et disputationibus vehementibus materiam subministrarent. A. Houtin vix iam commemoratur, eo saepius autem A. Loisy, quorum duorum zelus criticus immoderatus auctoritative repulsus est. Fautori autem criticae et catholicae tractationis Bibliorum non minus strenuo, Patri M. I. Lagrange O. P., sapiens moderatio et mitis disputandi modus conciliavit auctoritativam tolerantiam, forte etiam approbationem. Neque deest huic scientificae excitationi elementum aliquod dramaticum admirationis, quia videmus in arenam descendere ut virum studiosum et eruditum episcopum Mignot, qui ne de Loisy quidem, non obstante eius radicalismo exegetico, plane desperat, sed plenum consensum cum Lagrange manifeste ostendit.“
Quid igitur censendum est de disputatione orta inter veterem scholam conservativam et recentem scholam progressivam? „Schola progressiva nostrae aetatis pro fundamento ponit eundem conceptum inspirationis atque pars conservativa. Quidquid in Scriptura legitur, est inspiratum et ab errore exemptum.“ Sed distinguendum est inter abstractam et concretam conceptionem inspirationis. Conservativi aiunt: Theologia dogmatica statuit notionem inspirationis omni ex parte perfectam; huic notioni accommodanda sunt placita exegetica et scientifica. „Ita arti exegeticae imponitur molestum onus e Sacra Scriptura extorquendi vel eiciendi sensum a priori postulatum aut exclusum.“ Si ageretur de una tantum vel altera difficultate, necessarium non esset reicere opinionem communiter receptam. „Sed difficultates exegeticae numero et pondere ita possunt crescere, ut in theologica explicatione dogmatis inspirationis neglegi non possint. Id nunc accidisse recens exegesis progressiva unanimiter agnoscit. Conscientia et sinceritas exegetica non iam vult sequi modum torquendi verba et per vias et devia construendi harmoniam realem. Irresistibili vi sibi viam facit persuasio apriorismum theologicae definitionis adaptandum et corrigendum esse factis probatis.“ Hinc orta est acerrima pugna .
At „certissime iustum et valde utile est accurate distinguere formalem veritatem, quae determinato generi litterario convenit a materiali veritate eorum, quae dicuntur. Etiam intra limites, qui applicationi huius principii necessario assignandi sunt, multae difficultates apparent ut defectus rectae intellegentiae, qui solum detegendi sunt. Etiam minus dubitationis infert admissio veritatis, quae solum sub certo respectu veritas est et relativa veritas vocari solet....
Biblische Zeitschrift 3 (1905) 225.
Ib. 234 sq.