De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 14

Quaevis aetas summam conceptum et iudiciorum propriam habet, quae sunt fundamentum conversationis humanae, et quae in omni colloquio subintelleguntur. Nulla loquela, quae versaretur extra has notiones et ideas, ab hominibus illius aetatis intellegi posset, sed iis sonaret, quasi quis lingua aliena uteretur.... Deus imperfectae cognitioni rerum naturalium se accommodavit, ut, hominibus loquens, ab iis intellegeretur.“ Disputatio orta est, utrum encyclica „Providentissimus“ hanc accommodationem solum concedat de descriptione rerum physicarum, an idem principium extendat ad res historicas. Hanc extensionem encyclica ipsa non docuit, sed haec extensio „est necessaria consequentia eorum, quae dicit de relativitate notionum physicarum, quae in Scriptura resplendeat. Etenim arbitrarium esset hanc relativitatem restringere velle ad cognitiones physicas...; nam omni aetate homines in omni genere cognitionis certas notiones communes habent, quae supponuntur, quando inter se colloquuntur et intellegi volunt.“ Deus autem in scribendis libris sacris usus est hominibus, qui cogitabant et loquebantur ut ceteri homines, ad quos libri sacri primum destinabantur. Deus inspirator utique omnia dirigebat ad finem a se intentum; quae autem ad hunc finem indifferentia sunt, homini inspirato debentur, non vero procedunt ex speciali fine Dei inspiratoris. In his rebus eodem modo vera sunt opera inspirata atque opera profana, in quantum scilicet finis inspirationis non plus postulat. Potuit Deus nobis dare Scripturam absolute perfectam, sed ad finem intentum sufficit Scriptura relative perfecta, quam nobis reapse dedit. Exegetarum autem est principia haec generalia ad singula dicta biblica considerate applicare .

15. Haec expositio manifestat progressum quendam in explicando conceptu veritatis relativae. Loisy veritatem relativam appellabat omnem modum, quo homines secundum conceptus et loquendi formulas sua aetate vigentes cogitare et loqui solent de rebus supersensibilibus. Haec veritas mutabilis est sicut homines, qui eam producunt, sive sunt homines inspirati sive non inspirati. Itaque non solus conceptus inspirationis biblicae, sed conceptus Trinitatis, Incarnationis, omnium mysteriorum religionis christianae sunt solum relative veri, i. e. respectu hominum certa aetate viventium, non autem ita absolute veri, ut etiam posterioribus temporibus immutabiliter valeant, sed potius secundum quorumcumque temporum exigentias reformandi sunt.

Veritas relativa sic intellecta, reiecta est Prop. 58 decreti „Lamentabili“: „Veritas non est immutabilis plus quam ipse homo, quippe quae cum ipso, in ipso et per ipsum evolvitur“ (Denz. 2058; cf. 2079 sq.).

Haec „veritas relativa“ non solum est res philosophice absona, sed etiam manifesta haeresis, quam omnis theologus vere catholicus abominatur. Illa autem veritas relativa, quam quidam theologi sincere catholici statuerunt, non refertur ad ipsam rem, quae docetur, sed ad modum concipiendi et loquendi, quo homines certae aetatis uti solent, ad res immutabiliter veras exprimendas. Attendendum esse dicunt eadem verba aliis temporibus aliter intellegi, et nos, si nunc verba

Biblische Zeitschrift 3 (1905) 243—250.