De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 15

priscorum scriptorum accipiamus secundum morem loquendi nunc usitatum, posse vehementer decipi; addiscendos igitur esse antiquorum scriptorum mores litterarios, ut eorum sensum recte percipiamus. Hoc sine dubio verum est; neque tamen servire potest ut universale principium ad solvendas omnes difficultates exegeticas. Saepissime enim dubium manebit, quid pertineat ad medullam rerum, et quid ad corticem verborum.

16. De qua re A. Durand haec ait: Si agitur de inerrantia Scripturae, duo termini erroris et veritatis non sufficiunt, sed requiritur analysis magis accurata. Verumtamen terminologia, de qua conveniat inter omnes theologos, nondum habetur. Quidam loquuntur de veritate relativa, alii hunc terminum non considerant nisi ut euphemismum ad significandum errorem. Alii censent veritatem relativam neocriticorum esse assertionem, qua hagiographus per modum unius simul vera et falsa affirmet. At patet non hoc sensu a theologis et criticis catholicis accipi hanc denominationem. Neque enim hi eo modo quo Loisy (cf. De Insp. n. 362 sq.) intellegunt veritatem relativam, seu, ut iste quoque ait, veritatem „proportionalem“ vel „oeconomicam“, quae est veritas „precaria“. Olim putabant solem volvi circa terram, haec erat veritas hesterna; hodie putant terram volvi circa solem, haec est veritas hodierna. Hoc sensu veritas relativa hodierna est error crastinus. Qui quidem modus concipiendi veritatem expresse condemnatus est in decreto „Lamentabili“, at hac condemnatione non adstringimur ad admittendum omnem veritatem habere valorem simpliciter absolutum. Quaedam vera ligantur condicionibus historicis, et hoc modo sunt relativa. Sic olim verum erat: „Messias veniet“; sed quando temporibus S. Pauli christiani dicebant „Maran atha“ (Dominus venit 1 Cor. 16, 22), sensus erat oppositus. Saepe relativitas est in eloquendi forma. Ita in Symbolo dicimus: „Qui sedet ad dexteram Patris.“ Si qua forte in lingua locus honoris significaretur per sinistram, potuit eodem sensu dici: „Qui sedet ad sinistram Patris.“

Itaque Durand censet terminum veritatis relativae esse nimis ambiguum, et ipsi magis placet dicere: In Scriptura non solum non est error moralis (mendacium), sed neque ullus error formalis et obiectivus. Error formalis habetur, ubi deest conformitas inter assertiones scriptoris et realitatem rerum. Sed error obiectivus non adest in iis, quae scriptor noluit asserere ut obiective vera. Quae in textu quodam biblico non affirmantur ut obiective vera, non sunt errores, etsi scriptor forte in mente aliquid non obiective verum pro vero habuit, ut patet in modo loquendi de rebus physicis eo tempore usitato. Sed ab iis, quae sacer scriptor affirmat verbis suis ut vera, excluditur omnis error logicus et obiectivus .

Dictionnaire apologétique 2, 4 éd. (Paris 1915) 766 sq.

Ib. 759 sq. (cf. De Insp. n. 538 sq.).