De inspiratione sacrae scripturae
p. 16
17. Monet autem Durand neglegendam non esse redactionem seu rationem, qua sacri scriptores in librum redegerint ea, quae ex fontibus, sive scriptis sive non scriptis, collegerant („Procédés rédactionnels“). Immediate quidem haec redigendi ratio externam fornam attingit, sed aliquo modo etiam ad rem ipsam penetrat, non tamen mutans identitatem. Haec si mente tenentur, habetur via explicandi similitudines et differentias in libris Regum et in Paralipomenis, in libris Machabaeorum, in Evangeliis synopticis. Quod modernistae vel rationalistae hac theoria abusi sunt, non est ratio respuendi etiam ea, quae in ea sunt legitima et utilia (cf. Mangenot, Les Evangiles synoptiques [1911] 65—87). Ita necesse non est ordinem chronologicum semper servari in factis historicis referendis, sed potest substitui ordo logicus vel psychologicus. Potest scriptor uti locutionibus indeterminatis, comprehendere una „narratione collectiva“ dicta vel facta, quae ad diversa tempora pertinent, vel plures narrationes, quae in variis fontibus reperiuntur, in unam colligere. Hoc agendi modo oriuntur quidem interdum obscuritates, quas exegetis difficile est explicare, non vero quicquam falsi affirmatur. Praeterea hebraei non amabant constructionem verborum subordinatam, qualis in plerisque aliis linguis adhiberi solet, sed praeferebant simplicem coordinationem verborum; ubi nos ponimus orationem obliquam, ipsi adhibent orationem directam, internas cogitationes solent exprimere per modum locutionum externarum, et ita plurima dramatice describuntur ut extrinsecus facta vel dicta, etsi agitur de eventibus pure internis.
Durand igitur loco illius principii abstracti, esse in Scriptura non omnia absolute, sed quaedam relative tantum vera, potius enumerat varias proprietates „redactorum“ antiquorum, et in iis invenit clavem ad aperiendas multas difficultates. Hoc non esse inventum plane novum artis criticae et hermeneuticae ostendit dictis SS. Patrum et theologorum. Recte tamen monet moderate et prudenter applicandum esse hoc placitum in se legitimum ad singula dicta Scripturae . Neque enim, ubicumque apparet aliqua difficultas, statim dicendum est: Substantia rei non parat difficultatem, sed „redactio“ tantum; omittamus igitur peculiaria quaedam et accidentalia, quae ex hoc fonte manarunt, et retineamus essentialia tantum. Non ita procedendum est, sed singulis locis ostendendum, quas ob causas sensus crasse materialis urgendus non sit (cf. De Insp. n. 492 sqq. 520).
Durand apologetis indicat, quomodo multas obiectiones, quae contra Scripturam fieri solent, solvere possint distinctione facta inter res, quae narrantur, et modum, quo „redactor“ eas in librum coniunxit. In ipsa autem exegesi biblica hic respectus apologeticus est secundarius; primo enim loco quaeritur, quis sit obvius sensus verborum et utrum hic sensus simpliciter retinendus sit, an ex litterario procedendi modo
Dictionnaire apologétique 2, 768 sqq.