De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 17

scriptoris certum expositionis temperamentum poscat. Id iam veteres exegetae sciverunt et fecerunt; progressus autem exegeticus nostrorum temporum in eo est, quod haec praecepta hermeneutica accuratius exposita sunt et securius applicantur. Sed simul apparuit periculum, ne quidam nimis praecipitanter veteres et solidas interpretationes despicerent et de multo simpliciore et faciliore exegesi nostrae aetatis gloriarentur. Huic defectui debitae moderationis tribuendum est, quod tot et tam acres adversarii exstiterunt.

18. Episcopus Franc. Egger librum scripsit, cui titulus est: „Veritas Sacrae Scripturae absoluta an relativa?“ Concedit ut rem evidentem esse veritates sub certo respectu relativas, ut vera creata, si comparantur cum veritate aeterna; facta contingentia, si comparantur cum veritatibus metaphysicis, alia similia. De his in quaestione biblica non agitur. Relativa quoque est veritas metaphorarum, fabularum, parabolarum. Immo etiam in narrationibus historicis alia est veritas historiae criticae, cuius singula dicta et facta secundum fontes examinata et probata sunt, et alia est veritas historiae ab illis scriptoribus narratae, quibus ars critica ignota fere erat. Hi enim scriptores non curant de minimis et accidentalibus, sed solum de veritate narrationis generatim sumptae. Quid vero sit scriptori propositum, non coniecturis statuendum, sed ex eius verbis ostendendum est. Qui manifestat intentionem scribendi historiam, non fingendi fabulas, eo ipso dicit se velle in omnibus non ficta sed facta referre, in quantum possit. Ergo non oportet quidem postulare, ne umquam erret, sed oportet exigere, ne ut vera narret, quae scit esse falsa. Ut admittamus narrationes specie tenus historicas esse solum allegorias vel parabolas, rationes sufficientes afferendae sunt, ob quas a sensu historico recedamus. Haec valent de omnibus historiographis .

Iam si haec applicamus ad scriptores sacros, etiam in Scriptura leguntur metaphorae, parabolae, citationes dictorum falsorum; dicta et facta referuntur cum quadam libertate. Haec iam praecedentibus saeculis nota erant. Sed toti antiquitati catholicae ignotum erat, quod nunc multi nomine scientiae postulant, scilicet historiam biblicam esse vel posse esse plenam legendarum, traditionum popularium, narrationum sub specie historica sine fundamento historico proponentium doctrinas morales vel religiosas; immo integros libros, qui semper historici habebantur, non esse nisi parabolas vel prophetias allegoricas. Haec utique „veritas relativa“, qua tribuuntur Sacrae Scripturae multi errores, quamvis in rebus tantum profanis, est inventum nostrorum temporum. Dicunt asseclae huius novae scholae, unice ex intentione hagiographi pendere, utrum velit scribere historiam proprie dictam, an

Franz Egger, Absolute oder relative Wahrheit der Heiligen Schrift? (Brixen 1909.)

Ib. 7 sqq.

Pesch, De inspir. Supplem.