De inspiratione sacrae scripturae
p. 18
aliud quid docere sub specie historiae; ideo saepe tam difficile esse verum sensum Scripturae invenire, quia non satis penetremus in internam mentis dispositionem et externas condiciones, quibus animus antiqui scriptoris in conficiendo libro regebatur.
Quomodo igitur distinguemus, quae scriptor voluit docere, quae vero voluit solummodo ut vestimenta seu ornamenta doctrinae proponendae adhibere? Ex scopo, inquiunt; noluit enim docere profana, sed religiosa seu ad salutem pertinentia. Quidquid ad salutem proficium non est, non est ita inspiratum, ut tali ornamento absoluta veritas adscribenda sit.
Sed in hac re recentes illi theologi a constanti traditione ecclesiastica recedunt. SS. Patres dicebant: Tota Scriptura et omnes eius partes sunt a Deo inspiratae; quidquid autem inspiratum est, ob hoc ipsum ad salutem confert. Asseclis vero scholae recentis contraria conclusio placet: Haec et haec, quae in Scriptura legimus, non pertinent ad ordinem salutis; ergo interpretanda non sunt, quasi ad salutem necessarium sit earum veritatem absolutam admittere. Concedendum quoque est secundum eos solam summam rerum pertinere ad ordinem salutis, in singulis autem dictis interdum difficillimum vel impossibile esse distinguere, quid pertineat ad rem, quid e contra ad formam narrationis .
Secundum hanc igitur theoriam, ita concludit Egger, Sacra Scriptura potest continere errores profanos et revera continet. Quot sint errores biblici, quales sint, quomodo explicandi sint, non consentiunt, sed errores posse esse et reapse esse in Scriptura, ex criteriis modernis hermeneuticis necessario colligitur .
Quomodo neocritici catholici hanc suam opinionem conciliant cum verbis Leonis XIII omnem errorem a sacro auctore excludentis (De Insp. n. 343)? Per se triplex via cogitari potest: a) Loci errores continentes non sunt inspirati; b) errores, qui in Scriptura leguntur, non docentur; sunt igitur errores pure materiales, non formales; c) errores sunt res minores, quae intactam relinquunt veritatem totius operis. „Hi tres conatus in id conspirant, Deum noluisse nobis in Sacra Scriptura tradere veritatem absolutam, sed relativam tantum seu limitatam.“ Quia primus modus explicandi diserte reiectus est in encyclica „Providentissimus“, theologi catholici, etiam ii, qui recentissimo et liberrimo cursui biblico favent, concedunt inspirationem etiam ad res profanas extendi. Sed in hac re non possunt sibi constare; nam, si sunt in Scriptura veri errores, Deus non potest esse eorum causa seu inspirator, sed solum eos permittere potest. Ergo non possunt esse omnia inspirata, si in Scriptura sunt veri errores .
At, inquiunt, numquid Deus hagiographis infudit scientiam rerum profanarum ultra cognitionem temporibus illis communem? Nonne potius
Egger, Wahrheit der Hl. Schrift 11—23.
Ib. 67.
Ib. 228—232.