De inspiratione sacrae scripturae
p. 19
eos ita inspiravit ad scribendum, ut eorum libri ab aequalibus suis intellegi possent? Ad haec respondendum est: Ut scriptores inspirati immunes manserint ab erroribus scribendis, non requiritur, ut generatim per anticipationem acceperint notitiam rerum profanarum, qualis paulatim tantum posterioribus temporibus ab hominibus acquisita est; sed sufficit, ut Deus hagiographos eo modo direxerit, quo errores excluderentur, sive ducendo ad fontes vera continentes sive arcendo a fontibus non veracibus. Deus enim hominem fallibilem multis modis iuvare potest, ut vi influxus divini infallibiliter vera dicat et scribat. Si in speciali condicione ad hoc requiritur revelatio, haec non excluditur. Ad alterum vero quod obicitur hagiographos ita scripsisse, ut ab aequalibus suis intellegi possent, sine dubio omnes id admittunt. At non minus evidens est Deum voluisse hagiographos ita scribere, ut ab ecclesia intellegi possint. Consequenter constans consensus ecclesiae in diudicandis et explicandis libris sacris est certa probatio veri sensus Scripturae. Sicut Deus prius libros sacros veteris testamenti dedit hominibus ante Christum viventibus, ita eosdem libros ecclesiae dedit ut regulam fidei et morum. Ecclesia semper habuit veram intellegentiam Scripturae, etsi intra limites verae intellegentiae progressus non excluditur .
19. Sententiam episcopi Egger asseclis „scholae largioris“ exegeticae displicuisse mirum non est. Sed etiam quibusdam theologis catholicis, minime rationalisticis, interdum exaggerasse videtur. Id V. Hartl his exemplis illustrat: Egger p. 18 ait: „Licet concludere: hic textus est inspiratus; ergo est ad salutem proficius.“ Contra hoc assertum obicitur: Quid igitur ad salutem confert scire Paulum sub centurione Iulio vectum esse navi, cuius insigne erat Castorum (Castoris et Pollucis), et venisse Puteolos, et similia, quae narrantur in duobus ultimis capitibus Actuum Apostolorum? Aliud dictum episcopi Egger est: Tamdiu catholicus credere debet veritatem historicam singulorum factorum historiae biblicae, quamdiu non constat ecclesiam permississe aliam explicationem (p. 387). Obicit Hartl: Si quivis catholicus credere debet historicam veritatem singulorum factorum in Scriptura narratorum, numquam fieri posse videtur, ut ecclesia permittat tale factum habere pro non historico, quia, quod omnes credere debent. necessario est verum .
Respondet Egger: Quodsi dixi, quidquid inspiratum sit, esse utile ad salutem, nimirum nolui affirmare singula Scripturae dicta, si per se sumantur, esse immediate utilia ad salutem, sed in contextu totius narrationis, in quo sunt quasi vestis religiosae instructionis. Num haec profana non constituunt magnam Scripturae partem? Nisi haec omnia aliquam spiritualem utilitatem habent, quomodo potuit apostolus (2 Tim. 3, 16) scribere: „Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia“? Quomodo possunt SS. Patres inculcare in singulis Scripturae dictis latere ingentes thesauros? Nonne etiam in partibus per se
Ib. 235—237.
Theologisch-praktische Quartalschrift 62 (Linz 1909) 813.