De inspiratione sacrae scripturae
p. 20
indifferentibus apparet magna Dei benignitas, tam humano modo cum hominibus conversantis?
Quod ad alteram quaestionem attinet, sintne singula facta in Scriptura narrata, singulis fidelibus credenda fide divina, distinguendum est: Historiam biblicam generatim esse veram historiam credendum est, quia est veritas immutabilis. Utrum autem quaedam specialis narratio biblica sit historia, an sit allegoria vel parabola, potest esse dubium; ergo si prius putabatur esse historia, postea autem contrarium ostenditur, certe correspondens assensus subiectivus mutandus est; id quod fieri potest, quia pendebat e condicione obiective dubia.
Ceterum etiam res, quae credendae non sunt ut dogmata, possunt tamen esse tenendae ut propositiones theologice certae. Tales possunt esse singulae quaedam narrationes biblicae, de quibus exegetae, si censent se habere sufficientes rationes, possunt varias opiniones sequi „ecclesiae sensu non refragante eiusque salvo iudicio“ . Effert Egger se cum Hartl in substantia doctrinae prorsus consentire, differentiam unice fere esse de modo loquendi.
20. Consideratis disputationibus de „veritate relativa“ habitis, obvia est haec conclusio: Ex theoria veritatis relativae non multum lucis affulsit quaestioni biblicae. Nam quo sensu in sacra quoque Scriptura reapse sit veritas relativa, e. g. in metaphoris, parabolis, aliis dicendi generibus, est res tam evidens et simplex, quae non indigeat multis disputationibus, cum in quavis „Hermeneutica biblica“ explicetur. Sed veritatem relativam proponere ut generale principium, ex quo fluat solutio omnium vel plurimarum difficultatum biblicarum, est conatus cassus. Regula tam anceps et incerta aeque bene valet ad operiendum errorem quam ad patefaciendam veritatem. Id modernistae ad oculum demonstrarunt, qui suo agendi modo effecerunt, ut illud principium veritatis relativae narrationum historicarum Scripturae inter theologos catholicos iam per multos annos vix adhuc aut ne vix quidem audiatur. Quorsum spectaverit illa veritas relativa modernistarum, apparet ex libello contumelioso, quem Loisy anno 1908 direxit contra decretum „Lamentabili“ et encyclicam „Pascendi“ sub titulo: Simples réflexions sur le décret du Saint-Office „Lamentabili sane exitu“ et sur l'encyclique „Pascendi dominici gregis“. Ibi enim p. 42 ait: „Deus est auctor Scripturae eodem modo, quo est architectus ecclesiarum romanae S. Petri et parisiensis Nostrae Dominae. Imaginari Deum scripsisse librum, certe est anthropomorphismus maxime puerilis.“ Itaque terminus veritatis relativae, modernistice intellectus, nihil aliud est nisi negatio dogmatis catholici de inspiratione et inerrantia Sacrae Scripturae. Propter hunc abusum ille terminus in „quaestione biblica“ tractanda merito in desuetudinem abiit.
Theol.-pr. Quartalschrift 63 (1910) 248—256. Cf. quae scripsi in libello „Theol. Zeitfragen“, 3. Folge (Freiburg i. Br. 1902) 42—47, vel in eius versione latina „Apparatus ad historiam coaevam doctrinae inspirationis“ (Romae 1903) 48—53.