De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 55

52. S. Zeno Veronensis Vetus et Novum Testamentum comparat cum gladio bis acuto et cum duobus mucronibus unius calami, quibus una littera, scilicet Christus, scribitur.

„In Apocalypsi Ioannes bis acutum gladium cum uno capulo nuncupavit, quem ex ore Domini prodire descripsit. Gladius enim Spiritus Sanctus est, unum capulum habens, i. e. unam substantiam, virtutem, deitatem, maiestatem voluntatemque Patris et Filii, contestans duas acies, i. e. duo Testamenta gerens, quorum regalibus monitis et creduli devotique servantur et increduli desertoresque puniuntur. . . . Sed et David hunc calamum nuncupavit, dicens: ‚Lingua mea calamus scribae velociter scribentis.‘ Calamus fissus est, fratres, duosque vertices gerit in unius acuminis tenuitate digestos, unam litteram utroque conficiens; cui si unum adimas, ulterius inanis est usus. Unde recte Testamenta sunt duo, quae similiter duobus capitibus unam litteram fingunt, i. e. sacrae legis duobus edictis unum Christum Dei Filium spirituali temperamento conscribunt.“

53. S. Optatus Milevitanus Donatistis ut maximum crimen obicit, quod per iudices gentiles sacros codices a Catholicis extorquere conati sunt.

„Et illud praetermittere nequeo, quod nec Deo est placitum nec a vestris cultoribus excusari nec ab aliquo homine defendi potest: Per iudicia saecularia et leges publicas divinae legis instrumenta exsecutione a plurimis extorquenda esse duxistis, volentes soli habere, quod pax in commune possederat. Non verear Christianus dicere, quod vobis postulantibus gentilis exsecutio non potuit ignorare: volumina et instrumenta dominica extorsistis, quae iam dudum fuerant in commune possessa, extorsistis cum codicibus pallas.“

At mirum non est, quod ii tam irreverenter Scripturam tractarunt, qui Spiritum Sanctum auctorem Scripturae mendacem fecerunt, contra eius splendida vaticinia affirmantes regnum messianicum ad parvam Africae partem coarctari.

„Quid mendacem videri vultis Spiritum Sanctum, qui in 49. psalmo omnipotentis Dei benevolentiam narrat, dum dicit: Deus deorum Dominus locutus est. . . . Denique commemoratur, Spiritu Sancto hortante et dicente in 112. psalmo, dum dicit laudandum nomen Domini ab ortu solis usque ad occasum, et iterum in 95. psalmo: Cantate Domino canticum novum. Si hunc versum solum diceret, possetis dicere, quia vos solos hortatus est Spiritus Sanctus. Sed ut ostenderet, quia non ad vos solos dictum, sed ad ecclesiam quae ubique est, secutus est dicens: Cantate Domino omnis terra.“

Haec pauca satis ostendunt, quid Optatus censuerit de origine et dignitate Sacrae Scripturae.

Lib. 2, tract. 13; M 11, 428 sq.

De schismate Donat. l. 6, n. 5; M 11, 1076 sq.

Ib. l. 2, n. 1; M 11, 944 sq.