De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 21

De Loisy, Tyrrell, aliis A. Harnack a. 1909 in Historia dogmatum (I 47) ait: „Sperare licet futurum, ut illi viri iis, qui Protestantismum despiciunt, explicent, quam vera sit doctrina eius. Interim autem summas pontifex iis declarat ipsos non esse catholicos, idque merito; nam etsi tergiversantur, de nostris tamen sunt.“

Iam quarto anno ante exegeta catholicus I. Göttsberger scripserat haec: Loisy ita ad sinistram secessit, ut plurimi exegetae, progressui faventes, non censerent hanc esse legitimam consequentiam principiorum criticorum, quae ab ipsis quoque admittuntur; nam etiam in moderata exegesi critica Loisy ille priorum temporum adhuc vivit, tum in generali ratione disciplinae exegeticae, tum in quibusdam thesibus, quas ipse prius proposuerat.

Idem adhuc valet et maxime valet de reliquiis illius „veritatis relativae“ biblicae, cuius auctor est Loisy, qui, Scriptura, inquit, ob hoc ipsum vera erat eo tempore, quo primum edita est, quia eadem falsas conceptiones multarum rerum habebat, quae communes erant omnibus hominibus illius aetatis .

De qua re monet summus pontifex Benedictus XV : „Dolendum est non modo ex iis qui foris sunt, sed etiam e catholicae Ecclesiae filiis, immo vero, quod animum Nostrum vehementius excruciat, ex ipsis clericis sacrarumque disciplinarum magistris non defuisse, qui, iudicio suo superbe subnixi, Ecclesiae magisterium in hoc capite vel aperte reiecerint vel occulte oppugnarint.... Neque minus [quam ii, qui revelationem restringunt ad solas res religiosas] ab Ecclesiae doctrina... ii dissentiunt, qui partes Scripturarum historicas non factorum absoluta inniti veritate arbitrantur, sed tantummodo relativa quam vocant, et concordi vulgi opinione.... Itaque contendunt hagiographos.... ita eventa ignaros retulisse prouti haec e communi vulgi sententia vel falsis aliorum testimoniis constare viderentur“ (Denz. 2186 sq.). Itaque haec veritas relativa quo magis oblivione obruitur, eo magis absoluta veritas dogmatis catholici in tuto erit.

ART. III.

DE CITATIONIBUS IMPLICITIS.

21. Inter eos, quibus theoria veritatis relativae displicebat, erat Ferd. Prat, qui ipse maxime excoluit doctrinam „citationum implicitarum“. Quae res alibi sufficienter explicata est (De Insp. n. 361 532 sq.).

Huius sententiae mira sors fuit. Habuit quidem hoc commune cum aliis opinionibus, quod ab aliis theologis benigne recepta, ab aliis autem

Biblische Zeitschrift 3 (1905) 226.

Plura de hac re vide apud I. Belimer, Philosophie und Theologie des Modernismus (Freiburg i. Br. 1912) 176 sq. De modernistis italis cf. C. Carbone, De modernistarum doctrinis (Romae 1909) 146.

Encyclica „Spiritus Paraclitus“: Acta Apost. Sedis 12 (1920) 393—395.