De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 22

severe damnata est; sed hoc singulare videtur, ut etiam ex iis, qui liberiori exegesi favent, tam diverse de ea iudicatum sit. A. Durand e. g. ei assensus est . Fr. de Hummelauer vero contra eam annotat: „Haec est utique sententia valde commoda, quae tamen, ubi speciales rationes eam non postulant, coactum necessitate solvendarum difficultatum remedium videtur.“ Ceterum haec potissimum dicuntur contra formulam illam ut nimis vagam; nam secundum rem Hummelauer idem proponit, sed varias distinctiones adhibet, uti mox videbimus.

I. Göttsberger, copiosius istam quaestionem tractans, ita iudicat: „Schola progressiva“ desiderabat formulam aliquam ad significandas certas „imperfectiones“ Sacrae Scripturae. Quae formula consensu sat unanimi inventa esse videbatur in citationibus explicitis. Nam si scriptor dicit se haec et illa legisse in fontibus suis, inspiratio divina per se solum efficiebat, ut adesset veritas citationis, non ut res citata esset vera. Res igitur citatae poterant esse crassi errores, ad quos influxus divinus se non ita extendebat, ut eos corrigeret. Itaque quotiens sacer scriptor citat fontes, significat se non praestare veritatem rerum citatarum.

Estne hoc ita? Nonne potest scriptor etiam ideo citare aliorum verba, quia ea vera habet et legentibus ut vera repetit? Cur igitur dicunt: Ubi sunt citationes, ibi scriptor sua auctoritate non tegit veritatem verborum citatorum? Ratio est, quia multi putant esse in Scriptura errores, qui illa formula: „Sunt citationes“, subtrahuntur auctoritati Dei inspirantis et hominis inspirati. Revera autem rarae erunt exceptiones, in quibus intentio scribentis refertur ad solam veritatem citationis. Praeterea ne in hac quidem re consuetudines litterariae nostrorum temporum transferendae sunt ad tempora antiqua.

Cum vero non sufficeret excludere intentionem affirmandi veritatem rerum citatarum a citationibus explicitis, quia campus difficultatum biblicarum multo latius patet, processerunt ad admittendas citationes implicitas. Adesse interdum indicia fontium, quibus usus est scriptor, etsi nihil de iis expresse dicit, certum est. Narratio historica Veteris Testamenti saepe se exhibet ut compilationem. In quantum diversitas narrationum est tam manifesta, ut mentem hagiographi fugere non potuerit, concludendum est eum neutram narrationem voluisse ut veram affirmare, in quantum altera ab altera differt. At semper fere apparebit studium conciliandi varios fontes.

Ii, qui per theoriam citationum explicitarum et implicitarum errores Scripturae subtrahere volunt auctoritati divinae, ubicumque vident citationes, statim supponunt hagiographum praestare nolle nisi veritatem citationis. Sed merito postulatur argumentum huius suppositionis; quae probatio est difficilis. Citatio sive explicita sive implicita neque semper

Revue du Clergé français 33 (1903 I) 20 sqq.

Exegetisches zur Inspirationsfrage (Freiburg i. Br. 1904) 73.